5 December 2009

Malo, ut scitis, de labore tacere, sed narratio infra mentionem exigit. Cum in officinam heri advenissem, patronus statim me rogavit num in eius loco vellem ad conventiculum matutinum adire. Credens conventiculum in imo officinae tabulato, adsensi ; mihi autem chartas dedit. Apud, inquit, Pall Mall est – nunc incipiat sed caffeum et prandium habet ! Itaque trans Picadilly Circum per Regent Street ad forum Trafalgarense iter feci.

Conventiculum erat « launch party » cuiusdam programmatis, quod non nomino ne ephemeridem mercatu maculem ; satis dixi ut narrarem. Taedet me mercaturae.

Agebat conventiculum apud the Intsitute of Directors centrum negotii poshissimo in aedificio. Valde sentiebam me non debere adesse. Vere ianua transita tabellum conspexi : « You are respectfully reminded that the Institute of Directors operates a strict dress code.  » Sagulum corii, caligas et T-shirt gerens, verebar ne custodes me statim demitterent. Mensam appropinquavi, ianitori papyros ostendit qui me feliciter (?) ad quartum tabulatum progredi iussit.

XXIV adsunt, patronae duces procuratores &c. : tota gens middle-management. Omnes paene sythesin gerebant, vix ullus vir erat sine focali. Quattuor fere e nostri numero quaestiones rogabant, reliqua pars silebat. In principio nesciebam quale esset conventiculum. Mox quiem cognovi : magnum erat sales-pitch.

Vino campanico nos nunc pellicit. Si quis programma emerit, lagoenam ut « donum » accipiet. Prandium nobis paraverant quod timebam edere ne sicut Proserpina sex menses manere debeam.

Totum igitur mane iste vendor nobis progamma novum (videlicet editionem novam) praesentabat. Phy ! Argumentum ad verecundiam amat, et namedropping, et metaphoras, quibus stolide abutitur. Quot dicta vacua audiam, mihimet inquam, anteaquam aures sanguine emittent ? et buzzwords… bz bz bz... sitne homo an apis ?

Plures, inquit olim, libellos hoc anno quam in V milibus annorum praeteritorum homines facient*. Dixit quoque tempus quinque abhinc milia annorum « aetatem Iesu ». ὁ ῥήτωρ μωρός ! δακρύει ὁ Λυσίας. πλεονάκις οὐκ ἤκουον · κρύπτεσθαι ἤθελον, μᾶλλον δὲ φύγειν.

Non numquam me delectat loco haud idoneo adesse. Olim e.g. in taberna vinaria yuppibus plena cum amica punka bibi ; omnes nos invidere hilare cernimus. Similiter in conveticulo vidi. Scilicet experientiam cum sodale malo communicare.

-------------
*Heu, sed minus boni dicent ! Porro plerumque sunt idem quos omnino per ordinatrum transcribuntur ; facilius idem loci ubique in rete adglutinantur. Quot data nos hodierni colligimus, tot nugas ; quisquiliis mergimus. Vae archaeologistis futuris !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit