6 December 2009

Vagae sententiae incertaeque me obsident. Mentior parum : eas intellego, eas funditus sentio, nec explicare possum. Iniquo sum in loco, iniquum est mihi tempus. Si ago, erro -- veram oportet me finem cognoscere aut enim eligere.

Utinam scirem cur tam inhabilis sim ut numquam progrediar. Quid vereor ? (Istud iterum...) Caligo me obruit : nequaquam illae tenebrae commodae, mysteriis plenae, sed obtusa caecitas

Spe demisso queribundas exscribo sententias, informes ac ineffabiles notiones verbis imaginibusque exponer conor vel cogor. Inanitas pectoris facta'st refugium monstrorum, quibus arti philosophiaeque uti petam. sed quae verae ? quae vacuae ? quomodo inter ea discernam ? Ea frustra illuminationem rogo : num intellectum mundi in corde hominis invenitur ? Philosophos animadverto ; hahae daemones eorum aeque fallaces... ain tu, o mi Cartesi ?

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit