Wochenend' und Sonnenschein
24 May 2010 05:31 pmArdebat Sol, attamen non me contrisabat, ne his quidem horis dum diaetam purgabamus. Immo vero insolite bonum animum habebam ut multa confeci.
Die Saturni saccum nummorum subsicivorum, quos iv annos usque ab adventum in Britanniam glomerabamus, in pecuniam papyri mutavimus : ita XL libras repperimus. Properavimus igitur in urbis centro ad librarium Waterstones. A vicinia Russell Square ad viam Gower ambulavimus, quod iter nos per SOAS duxit. Ibi conspeximus librariam collegii libros minimo pretio venditare. Mel libellos iv sericos (binos simplicibus binos veteribus symbolis scriptos) adepta'st. Deinde horas per tabulata thecorum alia in libraria errabamus. Mel fabulas ii Philippi K Dick emit, ego Greek prose phrase-book W.H. Auden, monographum de Corinna poetria boeotia, antiquum libellum Somnii Scipionis adorabilem et Hegeli Phänomenologie des Geistes. Praedam ad caffeum in imo tabulato tulimus ut procul radiis solis caloreque libris frueremur. Vespere domum revenimus, quo propria consilia sequentes cerevisiam bibebamus. Sic tractatulum in Socraten exscripsi (quod dico ut explicem, nec excusem).
Die Solis atrii purgationem finiimus ne conluvies ingens amicam Mellis germanicam adventuram terreret. Mane cum prandio tractatulum emendavi. Post meridiem breviter voluimus sub divo esse, et ad crouch End profecti sumus. Sine consilio sed bene subornati per vias errabamus donec constituimus quadam in taberna nonnullas horas agere. Alia loca graeca (etiam inedita) diligenter laborabam. Mel historiam Serium legebat, librum recentem sed pulchrum ; compositio imaginum locorumque in paginis varia est ac elegans quae delicias meas delectat, et quam porro glutinationis causa meae inspicere debeo. Vespere calamum tandem seposui ut in nomine studiorum fumetto italice legi.
---
Quam occupatus eram ut non omnia desiderata agerem : fabellam neglexi, libellum novum non photographavi, scansorio non usus sum, scripturam latinam non correxi, carmen novum non composui... haud interest.
Insolitam nunc speculam me sequi sentio. At vetustatem nuper haud impavidus non solum vigil sed etiam in somniis defigebam (quae graece exscribere me oportet, etsi nemini umquam ostentabo). Aetates praeteritas etiam ac etiam respicio, rerum gestarum et amicorum memoriae mentem possident. Affectus quidam animi ineffabilis crescat, neque nostaligia neque spes sed suboles forsitan earum. Cum sentiri coepisset, indagare conabar, esti inefficaciter. In fabulas totum me vorsi : The Awakening quam quondam amica doctissima mihi commendaverat, et libros ii Margueritae Duras (Détruire, dit-elle & Emily L.) olim lectos et relectos. Credidi me hac in via laxamentum calami impediti invenire, atqui mox desii ; nullum solamen ita ortum'st, et alio trahi me cognovi. Itaque libellum temptaminum meorum ineditum pulverulenta ex arca papyrorum desumpsi, qui ferme elaboratus sit. Eo incepto laetatus eram, abhinc valde deerravi. Ne novitatem iam arceam, ne sub acervo memoriarum sepeliar ; immo post annos perditos, vel propter eos, sapiam. Defectiones casusque mitigabo, inconstantiam superabo si modum vivendi captavero antiquum, cum diu philosophiae viverem, vischio noctu.