27 July 2010

Homo primum omnia in mundo physica putabat. Quoniam non credimus ullum animal praeter nos abstracta concipere, putamus quoque hominem antiquissimum similiter abstracta non cogitasse : caeca et invisa plane ignorasse. Cum ratiocinari coepisset, causas rerum inscitas per analogian numinibus corporalibus adscriberent. Sunt dei -- hunc montem habitant. Sunt nymphae -- has silvas incolant, &c. Habent animalia omnia spiritum : sed ex spirando. sunt larvae et numina, quorum quidem corpora ex materia subtiliori oriuntur.

Postea animam putant philosophi sacerdotesque esse rem abstractam (sive non extensum, sive, ut dicitur, spirituale) : natales tum dualismi. Non omnes huic consentiebant ; Democritus, Epicurus, Lucretius et alii mundum corporalem adseverabant. Sed dualismus plures pluresque fautores adquirebat, cum adventu religionis christianae praecipue. Nunc cum materialismus philosophia naturali natus dualismum proterit, sententia veterrima -- haec ex aetate lapidea -- videtur magis wissenschaftlich.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit