29 July 2010

Magna in macella cum patrueli Mellis O- ambulabamus. Libri bandes-desinées otiosi inquaesivimus. Sed dona diei Christi natalis petebam – itaque crepundia intuebar, cum lumen solis occisus e macella fugabat et tenebrae crepusculi crescebant.

Domi eramus. Fenestram conspexi apertam, per quam magnum campum nivosum et vestigia in nive spectabam. Rixabamur quod leo exiit.


---


Caeruleum recordor, et nubila et celerum flumen imaginum turbatum. Quot sodales tot inimici adierunt abieruntque. Nihil concretum esse videbatur quin statim dilaberetur. Caligo umida omnia imminebat, e qua advenae omnes oriebatur, in qua dissolverentur. Frigus autumnalis sonum sermonemque hebetabat. Homines numinaque in sese vertebant ut solacium suis cordibus peterent. Pallia formas eorum fragiles obscurabant, vultus videri vetebant, ut arma contra tempestatem

Si quid nominare vel commonefacere dubito, ignosce mihi. Quae vidi pro certo enarrare non possum. Sed caeruleum recordor.


---


Officina erat series aedium, omnium lateribus rubris aedificatorum. Die Saturni caliginoso praeter me nemo aderat. Custos igitur solus de alio in aliud aedificium errabam, machinas curans tabulasque earum electronicas intuens.

Officium negligebam ut propter neglegentiam homo quis mortuus sit. Quod solus dies paucos in officina eram, mortuum propere in campo laterum sepelivi. Deinde tabulas adulterare debui ut scelus celarem.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit