(no subject)
25 August 2010 05:31 pmHeri in popina coreana cum
webcowgirl cenavimus. Iuxta popina stat thermopolium cinaedorum ut, quod maturius adveneram, caffea inter tribadas et pathicos fruerer dum in pugillaribus scriberem. A ! sicut quondam solebam longinqua in urbe.
Ad finem noctis de scriptione breviter collocuti sumus. Ea saturam (sensu recenti) componere nuper constituit. Mel mox fabellam suam finiet, ego iamiam II confeci.
webcowgirl rogavit utrum facilius graece scriberem. Confessus sum fabellam tam artis quam studii verborum & grammaticae exercitationem fuisse. Responsi quoque me malle latine componere ; vere facillime latine aut francogallice scribo. Orationem mihi solutam anglicam odi et recuso nisi necesse sit (malo fabellas non transferre, sed maxima pars amicorum latinum ignorat). Videlicet linguae romanicae me pelliciunt. Quid autem veteribus cum scripturis francogallicis facere debeam nescio.
![[livejournal.com profile]](https://www.dreamwidth.org/img/external/lj-userinfo.gif)