14 September 2010

Os mihi manibus cepit, et ridens « Scito, inquit, numquam me posse te adamare. Preceris a deis quibuscunque ; omnes dicent te somnium amoris vanum tenere. Olim amicitia nobis in cordibus exarsit, quam temere abutaberis. Quam ob rem blanditiis puerilibus me pellicere conatus es ? Qua potestate credebas mihi familiaritatem castam verti ? Nonne lachrimas meas vides — verae sunt, dissimiles tuis quibus me superare niteberis. O scelus ! O proditionem ! Amorem tuum respui numquam, donec eo me cogere incipiebas. Tibi nocere negabam, etiamnunc negare velim. Cogens tamen sursum, deorsum me fugaveris. Noli loqui — vultus satis mihi dicit, eloquentius quam sermone me rogat. Nego enim. Nego te odisse, etsi mereris. Immo tibi miseor. Ego, A ! ego solum amicum amisi, forsitan neque ad aeternum. Amicitiam, si velim, reperire possim. Tu autem amisisti spem. Scis te numquam — numquam — desiderium ardentissimum capturum. Nunc abi, fortissime puer, ne cor tibi ira saeva conteram. Si umquam familiaritas nostra mihi cara fuisset, dolore tibi parcam.
fabella )

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit