Os mihi manibus cepit, et ridens « Scito, inquit, numquam me posse te adamare. Preceris a deis quibuscunque ; omnes dicent te somnium amoris vanum tenere. Olim amicitia nobis in cordibus exarsit, quam temere abutaberis. Quam ob rem blanditiis puerilibus me pellicere conatus es ? Qua potestate credebas mihi familiaritatem castam verti ? Nonne lachrimas meas vides — verae sunt, dissimiles tuis quibus me superare niteberis. O scelus ! O proditionem ! Amorem tuum respui numquam, donec eo me cogere incipiebas. Tibi nocere negabam, etiamnunc negare velim. Cogens tamen sursum, deorsum me fugaveris. Noli loqui — vultus satis mihi dicit, eloquentius quam sermone me rogat. Nego enim. Nego te odisse, etsi mereris. Immo tibi miseor. Ego, A ! ego solum amicum amisi, forsitan neque ad aeternum. Amicitiam, si velim, reperire possim. Tu autem amisisti spem. Scis te numquam — numquam — desiderium ardentissimum capturum. Nunc abi, fortissime puer, ne cor tibi ira saeva conteram. Si umquam familiaritas nostra mihi cara fuisset, dolore tibi parcam.

« Abi. Noli loqui noli respicere. Finge me mortuam esse. Nempe non iam pro te ero. Nusquam me pete, nusquam me quaere. Abeam, absim. Minus tibi ero quam umbra. Obliviscere ! Nullum bonum e memoria orietur. Sine dolore in oblivionem mergi ne vulnera nova ex veteribus patiaris. Me relicta sana te ! Si totus in novam vitam eas, discas temet curare. Nunc sum tibi venenum, nonne vidis ? Fuge ne te perdeam. Hic monitus — etsi acerbus — est postremum donum quod tibi dedero. Tempus dolorem leniet, absentia medebitur, longinquitas te conservabit. Quondam — die futuro, die secundo — mei oblitus eris et, O felicissime, denique eris liber. Vale, mi care, noli oblivisci, noli memoriis vincula accipi. Egomet te carum in memoria tenebo, et me cogam sermonem iniucundum ignorem. Maculam in anima ex eo semper feram — scis me non posse eam abluere — sed et cum faciei tui recordata ero, solum sodalem amissum videbo. Numquam autem talem amicum denuo petam. Porro tu numquam me petere aeque debes. At si Parcae constituant vias nobis transiturum iri, ullo sine coetu abire debeamus ne alius alio iterum noceat. Nam ad finem venimus : finem et amicitiam et sermonis. Abi, igitur, atque vale. »

* * *

Hoc dicto pugionem e pectore mihi exstraxit, quem cum tunicae meae limbo detergens in sinu iterum celavit. Vorsit ut discederet sed coram ianua dubitavit. Revenit ad me, momenta plura tacite haesitans. « Non debeo, inquit, sed in fine osculum postremum mereris. »

Illa labra, cruori humum maculanti ruberiora, os ad meum pressit et longe, o quam longe, demorata sunt. Hilum aperuerunt ut linguam languide lambere sentirem.

Utinam animam ex ore sugerem ! sed cadaver nec moveri nec fascinare potest. Immo vero si ei iam nocere possem, recusarem, quod nulla contumelia (haud rara erat), nulla rixa (multae enim exardescebant), nulla proditio (quarum numeri oblitus sum) amorem meum, stolidum tanquam verum, superare posset. Sic iacebam, imbecillis impotensque, et vae victo ! ultimo delectabar basio.

Post saeculum momentorum exiguorum dulcis vultus a me recessit. Hiabat os sicut loqui vellet. Loquere ! volui clamare. Loquere ! volui precari. Horruit autem et e villa cucurrit.

* * *

Nox erat, et decrescente luna nubilibus celata tenebrae crescebant. Tranquillus dies leniter vocibus gryllorum strigumque cedebat. Nemo in atrio lampades incendit, nemo in cucina ollas refovit, ut obscuritas et frigus libere adventarent. Attamen nihil eorum sentiebam : calore frigoreque factus eram insensus, sine luce visus iam vigebat. Sed et moveri funditus nequivi. Immotum corpus humi iacebat, tenaci in lacu sanguinis mox siccaturo. Manus non potui porrigere, crura non potui levare, ne digitum quidem summis viribus potui flectere. Oculos credidi libenter huc illuc vertere, sed mox intellexi me falsum esse : oculis caede caecatis anima ipsa videbam. Spiritus eram, spiritus qui mortem corporis superavit. Breviter de quibusdam philosophis cogitavi : quid diceret Lucretius, quid Empedocles, si me spiritum solum fieri nosceret ? Volui ridere, sed nequivi. Atque immobilitas sententiam iocosam statim fugavit. Nam spiritus sum, et plane impotens. Corpori inhaerebam insepulto. Iterum volui clamare, sed sonum ullum expressi. Etiam potebam vereri.

* * *

Sic noctu notiones circumagebant. Incipiebam credere, vel timere, tempus sistisse donec primi aurorae radii per impluvii tectum vidi. Hem vix consolatio dies, quod nequibam etiam quin cogitarem, quin lugerem, quin metuerem. Fortasse anima, immo egomet, liberabor si sepultus ero. Primum debet quis me invenire, et a villa deserta ad Lares me referre. Eheu ! nemo, nisi homicida, novit me hic adesse. Nullo amico de coetu nostro hilum inieceram, ut amore arcano delectarer. Ista moecha certe, ut dixit, secretum in sinu tenebat : sed insana ibidem cultrum quoque celabat. Itaque memoria incitata diu de femina periculosissima ac amabilissima cogitabam.

Post meridiem passus in vestibulo audivi. Sonum attente animadverti, gradus furtivos et incertos. Forsitan latro advenit, qui praedam in ruina celare vellet, aut fortasse fugitivus, qui sese celare mallet. Si latro praedam ibi sepelire in animo habeat, memet fere quoque sepeliat — annulum meum plane labori remuneraretur ! Aut si fugitivus sit, scilicet non velit apud cadaver foetidum demorari.

Haec somnia confestim soluta sunt cum advenam tandem vidissem : vulpem famelica quae cenam suam — sinistrum videlicet mihi pedem — ectulit.

* * *

Advenerat iterum nox donec nova hospita, nisi nonnullae muscae, mihi obviam iit ; anus rugosa, informis et scaura in villam claudicavit. Pallia ei sordida, tunica crassa et rustica. Laeva lucernam tenebat, dextra gladium antiquum. Sine dubitatione appropinquavit. Lucerna humum posita gladio me fodiebat. Manifesto satisfacta, gladium seposuit et membra mea ordinavit. Thus e sinu extraxit et in lucernam iecit ut fuma noxia atrium impleret. Deinde columbam e saculo excepit quam dentibus iugulavit. Stillabat sanguinem infelicis columbae meum in os. Ave proiecta carmen graecm canere coepit. Venefica, dum immodulate cantabat, impudicis digitis mihi carnem palpabat. Horruissem si modo potuissem : causa istius, quae esset, et istius, qui essem.

Prope me graviter adsedit et (quam improviso) graeco purissimo me adloquebatur : « ὦ εἰδώλονα τοῦδε τοῦ ἀνήδονας σώματος, καλῶ σε ὡς ἀναβαίνῃς. » His verbis auditis vixque intellectis sentivi corpus meum sua sponte — immo vi veneficiae — mollescere.

Sensus ineffabilis me cepit et me levabam — an potius dicam me levari, quoniam corpus anillae, nec mihimet, parebat. Rigore immotus paene sed et coactus carmine sublatus sum, ut vultus anillae visum impleret. « λέγε μοι, inquit, ὦ βρωτέ, καὶ εἶπε περὶ τὸν τῆς Φερσεφόνης οἶκον. »

Atque tum scii me posse — me debere — loqui.

— ὦ φαρμακής, inquam balbutians, οὐκ ἔρχομαι... οὐκ... οὐ δύναμαι... ἐκ σώματος ἔρχεσθαι...

Cacchinavit acerbe, ut silerem. Deinde illa : « O mi romane, mavisne latine loqui ?

— Gratias tibi ago, inquam, confiteor me numquam graecum sat bene didicisse, et in itinere servus m—

— Tace !

Statim enim ei pareo, porro cognosco me sermone egere nisi iubeat loqui.

— Quis sis, inquit, et quid fecisti non curo. Necatus es : hoc me interest. Maxima vis neci inest, maxime decet consilio meo caedes. Requiro nuntium, qui nuperrime advenas in inferis vidit, et quoddam de mortuo mihi certiorem facet. Quidam vir est — romanus sicut tu — qui secretum magiae magnum fateri recusavit, et ad inferas invidiose ectulit. Novistine P. Valerium Balbum ? Vidistine eum secundum flumen atrum vel coram portis cornus eburorisque ? Dic !

— O domina, inquam, pudet me confiteri : sed nequivi ad inferos iter facere. Ne possum quidem e cadavere discedere. Nescio quid me teneat, quid me ad corpus adligat.

— O infortunatissime, inquit subito dulciter, larva quae res infectas relinquere negat nonnumquam nequit e terra progredi. An inultus et iratus sis ?

— Valde nescio, inquam, novitas ipsa me impedit.

— Stulte vir, inquit, vero non potes esse peritus. Nam, dic : novistine istum Balbum ?

— Enimvero, inquam, eum apud materteram cognovi — Massiliae quod incolat — sed numquam suspexi eum magum esse. Hem, sciebam i—

— Satis dixisti, inquit, nunc audias. Ad Orcum te mittam. Tu, ibi, pro me Balbum petes, et ei locum thesauri cuiusdam exiges. Attende animos : nec pecuniam nec aurum nec hereditatem ullam hunc thesaurum dico. Si has quisquilias proferet, dices me locum thesauri requirere veri. Comprehendisne ?

— Comprendo.

— Nam, responsum non debes intellegere, solum reddere. Si non velit patefacere, dic me filios eius deperdituruam. Quoniam secreta filiorum, nisi patris, pro certo haud ignoro ! Tres post dies te revocabo.

Obolum exinde mihi in os posuit et iussit me abire.

* * *

Crassis in tenebris resipii. In spelunca stabam, immo ambulabam. Iterum moveri potebam, et inscienter pedes iter faciebant. Manubus mihi carnem investigavi, probavi, temptavi. Satis verum erat corpus, satisque incolume. Quam caute digitos ad pectus direxi ; vulnus aderat, siccum sed hians. Nullae speluncae adiveram, immo inferis. Sensus iam hebeti erant, attamen sine luce formas longinquas conspiciebam. Ad eas profectus sum.

Alii advenae lentule et tacite ambulabant — quo nescio, sed pedes sua sponte ad idem locum me dirigebant. Agnovi me recusare posse, si velim. Sed quo bono ? Alios igitur sequebar. Furtive silentes sodales intuebar. Turba multis e gentibus constabat, ut statim, causa multiplicium vestimentorum generum, varietatem animadverti. Erant feminae, viri, puellulae, senes... alii valere videbantur, alii aegrotare, alii maculas ferre iniuriarum. Nemo loquebatur, nec socium suum spectabat. Interdum viator quis turbam reliquit, aut solus aut paucis cum sodalibus tramitem alium petitum. Nunc iudaeus miser inferius in puteum atrum pulverulentumque desidit, nunc graecus lamina aurea lecta e fonte prope cupressum bibit, nunc aegyptius iudice cynocephalo cordis causam agit. Turba gradatim progressa est dum passim dilabebatur. Unum solum fugere vidi : invicem vertit, cucurrit ut portas telluris agrederetur. Triplici latratu statim repulsus est.

Tandem turba in gregem quinque hominum — graecorum iii, unius romani, et puellulae — minuta'st. Romanum, canum senem togatum qui evidenter veneno interfectus erat, appropinquare ausus sum ut loqueremur. Volui salutem dicere, sed torpida lingua et obstata sententiam vix pronuntiavit. Quid in dentes crepitavit ? Heu ! pudice assem in manum spui ut iterum conarer.

— Salve, inquam, O bone mi romane.

Omnis grex sono verborum breviter stitit, me spectavit, abiit. Romanus solus mecum manebat.

— Salutem, ait, puto nos plane amisisse. Video te saltem Charaoni obolum habere. Ego dolo impio necatus mercede careo.

— Ego quoque, inquam, necatus sum. Venefica mihi assem dedit ut magum quendam invenirem. Si Stygem non iam transiit, libenter tibi hunc nummum dabo.

— Veneficamne, inquit, dixisti ? tibi miseor. Quid bonum, veneficae gratia ? Phy !

— Sed me iuvabit, inquam, si eam adiuvavero. Praemium debebit.

— Stulte puer, inquit, desine garrire.

* * *

Secundum flumen erat magnus hominum concursus. Duo philosophi errabant graece disceptantes. Alii cumbam Charaonis exspectabant, alii in ripa lacrimabant, alii ne movebantur quidem. Unum virum seorsum stare conspexi : Balbum ! Magnopere gavisus sum quod eum vidi, sed cor gaudio non pulsabat. At non curavi, illum quoniam inveni. Properavi ad cognoscendum.

— Publi Valeri Balbe, inquam (immo clamavi), debeo tecum colloqui !

Vultus eius est primus, ex omnibus quos in infernis videram, qui motum animi ullum ostendit. Demiratus paene me adlocutus'st : « Quis sis ? Quid vis ? Edepol, quid me vexas ? »

Itaque ei narravi quamobrem me venisse, et quod veneficam velle, et quod minatam esse. In fine Balbus patefecit locum thesauri (recte dixierat venefica : funditus non intellexi quid dixit) et ei nummum meum dedi ut trans flumen regiam Orci peteret. Deinde in ripa manebam. Nemo mecum collocutus sum et vere me taedebat. Forsitan asse trans flumen navigare debui. Eheu.

* * *

Nausea repentino animum obtudit et odor carnis putridae nares suffudit. Rugosa facies ridens visum implebat. Dies videlicet III secundum Stygem miseram inter turbam umbrarum egeram. Nunc venefica me revocavit. Ea visa gavisus sum : denique aliquis vult mecum colloqui ! Me evocato non momentum perdidit.

— Dic, inquit, O infortunate, tune Balbum invenisti ?

— Certe, inquam, et facile enim inquisivi, quod obolo egens trans flumen navigare non potuit. Porro solum romani graecique secu—

— Noli blaterare, inquit (cui iussui nequivi quin obtemperarem), dixitne tibi quo in loco celari thesaurum ? Narra mihi omnia quae dixerat.

— Exponam verbatim. « Thesaurus, ait, Massiliae apud lares lustrorum, in ventro cetae sub pedibus Poenae latet. » Enimvero aenigma non enodare potui, sed ecce sermonem Balbi.

Utrum sibimet deinde riserit, an me deriserit, nescivi. Tacitum tempus incommodumque videbatur excogitare. A me retrorsum mota'st. Longe sedebat dein subito consurrexit. Pavor ineluctabilis me confudit cum spectavissem eam ad ianuam abire. Iterum intus clamor furens, silentium immotum extus. Cur sic me reliquit ? Nonne bene oboediebam ? Nonne aenigma — quod ipsa dixerat me intellegere non debere — reddideram ? A ! versa'st quidem. Non iam discedebat, sed in atrio spatiabatur. Gradibus eius appropinquantibus audiebam eam sibi graece mussitare, sed verba cernere nequii.

Tandem stitit et clamavit : « μαστίγιε ! ἔκει δὲ τὸν θεσαυρὸν ἔκρυψας ! εἰ νομίζει τήνδε τὴν πορνὴν εἶναι φύλακα... »

Reliquum orationis vix sequi potui. Denique desiit sibi sermocinari ut mihi adlocuta sit.

— Egregie, inquit, de me meruisti. Memoriae praestas, etsi alia tibi ingenia deficiunt. Felix sis, quod Balbus aenigma facilius enodabile posuit. Quoniam victrix bono animo sum, beneficium tibi dabo.

Hoc dicto nummos mihi in os impegit.

— O domina, inquam, gr—

— Audi ! inquit, nec loquere, ne te larvam hic permanentem relinquam. Nonne taces ? Bene. Te non novi, sed letiferae moechae tamen haud ignoro. Primus non es, Quiris, cum quo amores sic rupit. Quot legatos ad Orcum mihi conscripsit — etsi inscienter. Incauta autem est ut mox deprehendatur. Nonne vis delicias tuas reconciliare ?

* * *

Iam non scio num tempus in inferis lentius agatur an modo lassitudo magis animam laedat. Hae umbrae secundum aquam erant inhospitiores, ingratiores, inhumaniores ullo, aut romano aut barbaro, quem umquam noveram. Nemo colloquebatur. Si quis loquitur, sese sibimet plangit. Maxima earum pars verbis carent : vel ululant vel mugiunt. Quaequae portiori solvere possunt momentum tardare recusant. Quaequae manent mox imbecilles fiunt.

Veneficae credere volebam, sed diem de die, vel horam fere de hora (quam lente progredebatur aetas), pondus nummorum gravius in mente crescebat. Discedere possem, spe deieta trans flumen vehi, secundo quidem nummo sodalem emere. Heu, quem ad finem ? Hos in ripa grassatores plane oderam, neque scio quid gelidas ultra undas insidietur. Tantisper coegi memet ut obdurarem.

Saeculum fere, hebdomadem verisimiliter, apud Stygem exspectavi, quo tempore denique desii viatores infernos lacessere. In pulvere tacitus reclinabam sortem in mente agitans. Constitui paene me fugiturum, flumen tandem ad inscita transiturum, dum advenam novam — gnaram ! — conspicio. Advenit nam illa, mihi amatrixque interfectrixque. Tum vix multum tempus cognovi lapsum esse, quod videbatur ut iamiam diversos discessimus revenimusque. Stolam exiguam gerebat ; brachiis sese amplectebatur sicut frigus inferorum sentiret. Te refoveam, O dulcissima !

Illa appropinquante vultum pallidum, oculos rubros, labria atra cernavi. Digitorum acies, quondam roseae ut illius Aurorae poetarum, livide maculas veneni ferebant. Attamen decora est demissis cum capillibus. Attamen pulchra est sanguineis cum oculis. Attamen formosa est tumida cum lingua.

Laete exsilui, laetius ad illam cucurri. Coram ea constiti ut tarde me cognosceret viam obstare. Ocelli dum me scrutabantur, non audebam loqui. Denique agnitionem in specie lego.

— O, inquit, es tu.

(deleted comment)

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit