20 January 2011

Nimia in mente volitant consilia, neque satis mihi vacabit tempus. Melius est, aio, consiliorum egestate, sed in fine nihil conficio. Tot amici nunc scriptores se dicunt, vero nonnulli et scribunt. Et pressorium et scriptorium desidero. Fortasse sessiuncula conciliemus. Vanitatem ! his nugis iisdem semper blatero. Sine Maecenite nequimus. Novus autem est annus : fere conemur. (Atque, me oportet confiteri : etsi ... anglice scribere recuso.)

Cum haec ita sint, Mel vult fabellam componere, et proposuit nos altera hebdomade in taberna prope domum scribere. Fortasse enim alios nobiscum conveniant.

---

Mox Londinii a discipulis e King's College Euripidis fabula Helenes agetur graece. Spectabimus, ut solemus. Heri codicem V fabularum Euripidis e serie Loebensi quintum emi ut ante spectaculum perlegere possemus. Gaudeo Mellem fabulas graecas amare, etsi olim fassa'st mythologiae graecae aliquando se taedere ; pro certo ei Sericam vel Mesoamericanam praefert.

Heri per litteras electronicas collocuti sumus:

—Vere, inquit, fabulae Graecae me placent, et earum partes feminarum me valde delectant. Atque bonum est antea fabulam legisse, cognoscere quid personae faciant et quare.

—Certe tragici bonas feminarum partes scribebant, Euripides praecipue. Helene est fabula insolitissima. Sunt qui discrepant utrum sit comoedian an tragoedia, an de industria sit ambigua. Gaudeo eam acturam ; his temporibus non solet agi, neque lingua recenti.

—Euripiden diligo, sed Aeschylus mihi dilectissimus ! Helene mihi videtur notabilis curiosaque. Scire velim, tragoediane an comoedia agatur.

—Ambo me perplacent, sed nonnumquam dubito quem dilectissimum esse. Euripiden amo, sed verisimiliter ei plerumque Aeschylon praefero.

—Ambo sunt boni, sed commentariis meis lectis, credo Aeschylum mihi dilectissimum.

—Hoc gaudeo. Si umquam Oresteia eius agentur, etsi anglice, debeamus spectare.

—Certe erit gaudium ! Velim illam cum choro furiarum spectare. Carissimus omnium hic chorus !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit