21 January 2011

Heri in taberna Shaftesbury cum [livejournal.com profile] webcowgirl convenimus ut Degenerate Book Club gereremus. Sic sodalicium nuncupavit, quod anglice ambiguum est nomen : aut sodalicium librorum degener aut sodalicium librorum degenerum. Nomen mihimet placet quod entarteter Kunst me commonefacit.

Donum denique natalicii (Christi, nec eius), librum Metamorphoseon Apulei, ei dedimus. Immo, solum dimidia doni pars erat ; Satyricon Petronii quoque promissi sumus. Nusquam autem in urbis centro bonam (et recentem) translationem invenire potui. Nolim degeneri nostrae librum expurgatum donare !

Librum, quem disceptavimus, La mare au diable, ea amabat nos non amabamus. Re vera, bucolica et georgica haudquaquam tolero. Vereor et georgica Vergilii legere, ne oderim. Credo vitam Georgii Sand scriptione curiosiorem esse. Fortasse alium ex eius libris eligere debuimus. Encomium pudicitiae rusticum displicebat.

Constituimus mense Martio librum posterum in ferrovia disceptare. Oppidum Lyme Regis iter faciemus, quo in litore fossilia venari, in viis ambulare, in tabernis scribere volumus sicut boni victoriani.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit