(no subject)
26 January 2011 05:31 pmDie Saturni tandem ad Museum Petrie iimus. Pudet me confiteri totannis Londinii habitasse nec umquam invisisse. Quondam conati sumus, sed causa constructionis in viis, museum attingere non potuimus. Novo inest loco, in imo angiporto, quoddam in aedificio UCLensi. Splendidissimum est, etsi parvulum ; iamiam videtur valde victorianum esse. Dum ingrediebamur, ianitrix nobis chartam et facem dat. Hic est, inquit, tenebrosum et fax adiuvabit obscuras in arcas intueri, et larvam in olla praecipue. Tabula exquisita quadratum cum indice pot burial invenimus. Post atrium sunt arces magnae et inluminatae, in quibus positae sunt stelae et testulae et fragmina murorum lapidea. Statim constitui mox revenire cum pugillaribus ut inscriptiones hieroglyphicas et graecas exscriberem. Thecae ligneae vitreaeque rebus ab aetate lapidea usque ad romanam (et postea) sunt plenae. Mel photographas C fecit. Omnium nominatim mentionem facere nequeo. Re vera, solum ii horas in museo gessimus, ut credo me quartam partem non vidisse.