24 February 2011

Ut fateremur annos et [livejournal.com profile] fracture242ae venustae crescere, heri vespere quadam in taberna apud Covent Garden convenimus, grex illius amicorum. Perlonga in mensa sedebamus, ut colloquia omnia magis propinquitate quam familiaritate regerentur ; vagarabamur igitur ne ullum praetermitteremus. Taberna multas cerevisia ex toto orbe terrarum ortas habet. Cerevisiae domesticae sunt hibernicae, sed adsunt potiones belgae, boiohaemicae, argentiniae, et una enim vietnamensis. Conspeximus quoque in indicem Coors Light ; quis lagoenam istius --et iv librarum pretio-- eligat ? Sed digredior.

Primum cum Matt & Kath extrema in mensa sedebam. Propter soporis inopia, quae nuper multos e numero nostro obtunderet, ea vix sero andte Mellis adventum discessit. Sed [livejournal.com profile] myriadofsins sedilem eius excepit. Ea nos derelicta, [livejournal.com profile] noondaydemon advenit. Nuntiavit sese mox picturas ii in exhibitione ostenderet -- Novogradi ! [livejournal.com profile] pitufina deinde advenit. Longe de scholis nostrae pueritiae, quod singuli in mensa in iv terris nati sumus, sermocinati sumus. Numero gregis decrescente leniter ad mediam mensam repebamus. Smaf mecum colloquium de labore eheu incipiebat, sed et sapienter de progressu me monuit. Sed voluptas, nec officium, vesperem duxebat. Exinde de tragoedia, et bellis persarum graecarumque, et imperialismo in genere horam paene disceptabamus. Reliqui comissatores de pudendis magna voce clamabant, et vi hilaritatis suae poculorumque nostrorum in nugas nos traxerunt. Media nocte manus in vias ad locum ferroviae subterraneae profecta'st, quo denique cum [livejournal.com profile] sahra_patroness loqui potui. Linguam latinam, verba recentia praecipue, tractabamus, quod nunc cum programmati Rosetta Stone nomine studebat. Mox, spero, illa latine scribere conabitur.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit