(no subject)
25 February 2011 05:20 pmOlim erat in bibliotheca Universitatis Vasingtonensis libellus mirificus, in quo clavis mysteriorum magnae Babylonis omnium lateret. Humilis videbatur codex, exiguus, totus papyri factus, et tectum rubrum. Stabat in theca, caecus paene maiores inter libros, aut veteres codices ingentes corio tecti, aut recentes imaginibus sumptuose ornati. Plus quam viginti annos in theca dormiverat ; index enim dixit perpaucos viatores intuitos esse. Nemo voluit characteres cuneiformos enodere, nec res gestas herois Gilgameš noscere nec sapientiam regis Hammurabi accipere.
Atque olim discipulus casu librum conspexit. Tum non ibi, neque iam usquam, in scholam ibat. Attamen, etsi paupertas euam a classibus abalienavit, desuetudinem non genuit. In bibliotheca saepe diem gerebat, libris vel antiquis vel de mundo antiquo studiens. Librum mutuari nequiebat, sed eo tempore custodes neminem introire vetebant.
Discipulus libro invento laetabatur. Diem legendo exscribendoque sumpsit. Non cottidie eheu ! sed saepe revenit librum invisendum. In scrinio apud magnam finestram, e qua imbrem contemplaretur cum oculi fatigati quiescere debuiessent, horas horasque nomina deorum et leges hominum legere discebat. Semper fine die librum librariis reddidit. Una tamen die locus eius in theca hiabant. Cataologus dixit librum eo inesse. Fere discipulus alius denique librum cepit... sed post hebdomadem nec liber nec mentio in catalogo adfuit. Thecas permultas, et hanc libri solitam et propinquas, perscutatus est, sed frustra. Neque librarii eum reperire poterunt. Numquam enim -- quod discipulus multos menses venatus est -- revenit. Itaque linguae studium atroci cum maerore desiit.
Illius libri numquam oblitus est, sed discipulus alias in vias versus erat. Annos xiii et milia milium pasuum transiit. Uno die in libraria, longinqua in terra, inter codices de lingua aegyptia, de etrusca, de mayana, libellum illum iterum conspexit. Idem erat, nisi colore, nisi novitateque. Intus autem nil differt. E theca cepit mirabundus. Nonne tum Parcae ad locum duxerant ? an dei libidinose deridebant ? O ! mox nequivi quin lugeret, quod pretium ingens in tegumine ostentabatur, macula sola sed horrifera. Nimia sunt studia, tempus enim nec eis satis vacat. Misellus librum non emit, quoniam sero advenerat.