15 April 2011

Certe maxima scriptorum pars, quorum opera legere soleo, mortua est. Atque haud pauci ex eis mille abhinc annorum, aut duo milia enim, obierunt. De eorum morte per lectionem non cogito, etsi narrationem lethalem saepius non ignoro. Verba eorum per se animadverto, ut intellegam et fruar.

Hac hebdomade in ferrovia subterranea florilegium epistolarum Ciceronis legebam. Mane usque ad quartam a fine paginam perveni. Litteras maerore et cladibus plenas iam legi. Bellum intestinum exarsit ; Cicero noster reginae Aegyptii perfidiam, probrum Antonii, exitium rei publicae, miseriam spemque suam exponat. Librum evolvens subito memor sum necis eius. Horresco lectione litterarum illius viri occisuri, cui « prominenti ex lectica praebentique immotam cervicem caput praecisum est. Nec satis stolidae crudelitati militum fuit: manus quoque scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum1 ». Ac postea, « ἡ δὲ δὴ Φουλουΐα ἔς τε τὰς χεῖρας αὐτὴν, πρὶν ἀποκομιοθῆναι, ἐδέξατο, καὶ ἐμπικραναμένη οἱ καὶ ἐμπτύσασα, ἐπί τε τὰ γόνατα ἐπέθηκε, καὶ τὸ στόμα αὐτῆς διοίξασα, τήν τε γλῶσσαν ἐξείλκυσε, καὶ ταῖς βελόναις, αἷς ἐς τὴν κεφαλὴν ἐχρῆτο, κατεκέντησε, πολλὰ ἅμα καὶ μιαρὰ προσεπισκώπτουσα.2 »

Difficile autem erat, per litterarum ex mensibus vitae postremis studium, de interitu non cogitare.



-------
1. verba Titi Livii, apud Suasoriarum Senecae Maioris librum 6:17

2. Dionis Casii Historiae romanae XLVII librum 8.4

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Style Credit