(no subject)
19 April 2011 05:33 pmMaga docta, quae et philosophiam continentis (ut dicitur) in collegio docet et magicam τοῦ χάους artem agitat, acroasem de daimonologia apud Treadwells habuit, cui auscultator adfui. Multa dixit, quae etiam meditarer. Nescio quid hic dicere me oporteat. Spero, cogitandis excogitatis, me mox multa tractatula compositurum. Post acroasem infeliciter omnia in animo rogare non potui.
Nisi fama illam non noveram, sed hac enim annos. Olim ad orationem in taberna auscultandum ii ; audire autem non potui, sed amicus me furtive exemplar tractatus dedit. Sperabam ei obviam ire, quod semper gothos ex academia cognoscere volo, atque agnovi eam amicam amicae, sed numquam occursus contigit nec ausus sum occursum rogare.
Die Saturni cum amicis in Vrbis centro convenimus ut cenaremus. Post e popina discessu, libros pictographicos petivimus, deinde potationem V horas in Intrepid Fox egimus. Illa docta est amica horum quoque amicorum, ut eam ad tabernam invocarent. Colloquio comiter vesperem omnes gessimus.
Nocte ad Minories ivimus, ut Tarentella Tenebrae adessemus. Infreques erat taberna. Musica illi Invocationi veteri non adaequavit, attamen satis saltare potuimus. Semper placet iter prope murum romanum, statuam Vespasiani, Turrem Londiniensem.