ut variorum meminerim
21 May 2011 10:01 amInter itinera in Anglia Europaque, aliae res in urbe me a scriptione adsidua abalienabant. Satis picturis ostendi, nunc in mora imaginum verbis nonnulla pingam.
Duas abhinc hebdomades in vicinia Hackney, in ecclesia Round Chapel nomine, scriptor Alan Moore, ille magus septemtrionalis, erat dominus eventi feriarum London Word Festival. Hoc vespere ephemeris « subterranea » (ut recens dicuntur) Dodgem Logic celebrabatur. Non iam imprimitur, sed in rete vivit, attamen spes renascendi manet. Illustratores ephemeridis scriptoresque varios semones habuerunt, et comoedici, e quo numero Robin Ince eximie etsi brevius egit, luserunt. Multa de editione librorumque ephemeridumque, privatim nec magnam per sodalitatem, dicta sunt. William Blake, ut credo, eos laudavisset.
...
In taberna Shaftesbury cum Tonnvane convenimus ut librum L'œuvre Aemilii Zolae disceptaremus. Mihi magis quam libri eius alii placet, attamen confiteor me stilum eius non amare ; neque exsiccatus nec turgidus est, sed simplicitas mihi adfectatior videtur. Aio enim, in libro meditationibus de arte valde gavisus sum, et saepe Beatos commonefaciebat, cum artifices comissati essent praecipue. Dum colloquebamur, casu Laura Moody in taberna canebat. Eugepae !
...
Cursui de mysteriis antiquis (Eleusiniis, Isidis, Cybelis &c.) apud librariam Treadwell's intersum. Septem hebdomades singulae classes agentur. Magister, Dr Jonathan Hill, prima classe de religionibus romanis graecisque, de numinibus deisque, de fide antiqua in genere orationem habuit, et mysteria eleusinia minutatim tractavit. Praescriptum domesticum quoque dedit : debemus hynum Εἲς Δημήτραν homericum et excerptum e Aristophanis Ranarum fabula legere.
...
Spero cras me picturas e museis positurum.