I
Iuliae suae Drusilla salutem dicit
O dulcissima omnium amicarum, pudet me non saepius tibi litteras mississe, sed confiteri debeo vitam atheniensem nuper vix mirandum fuisse. Certo, discipulos multos ad scholam meam (siquidem nomen scholae hanc congeriem pusillam deceat) attraxi. Atque diebus festis in templo gerebam, ut iam tibi narravi, utpote licet mysteria patefacere. Officia autem sed et otia vereor iterum ac iterum narrare, ne literas meas respuas. Non puto te epistolam meam umquam vere recusaturam. Nolo autem taedium pergere.
Nam, credo denique quid insoliti eventurum esse. Hodie, longam post disceptationem de natura animae, Decimus, bonae spei discipulus, me rogavit nonne privatim colloqui potuerimus. Quoniam, ut dixit aliquatenus verecunde, patronus suus, vir magna auctoritate et acerbo ingenio, tutis auribus ei rem quandam deposuit, quam difficultatem nemo, praeter me, totis e sodalibus enodare potest. Quae res casu sermonem hodiernum attingit. Sed quid acciderit, et quis sit patronus tam formidibilis, dicere vetus est. Miserata sum infelici discipulo. Hoc arcanum evidenter eum vexabat et memet incitabat. Tu agnoscis me aenigmata resistere non posse. Itaque iussi eum illa nocte mecum cenare, et patronum δεῖνα adducere. Promisi nos sub rosa hospitem recepturos. Servos igitur iussi II pluribus cenam parere.
Patronus est, ut suspexi, vir magni officii : quod is et Decimus serius advenerunt. Alii mature convenerant et nosmet exspectantes oblectabamus. Macro et Quintus, ut solent, magna voce naturam mundi disceptabant, etsi istos in diversos lectulos dirimeram. Gongyla eis sapienter adnuens adiudicabat. Narkissos, discipulus mihi novus, quem in lectulo inter Gongylen et Macronem posui, tacitus et territus disceptationem auscultabat. Tecmessa, liberta aethiopia Oliviae Claudianae sine domina aderat. Iuxta memet hanc iussi recumbere in loco dominae. Unus igitur locus, insuper his Decimi et Partoni eius arcani, vacavit. Tu agnoscis me locum in cena vacuum numquam tolerasse ; ancilla igitur Horatia liberta facta'st ne hiatus mihi vesperem perderet. Noli increpere ; pia Horatia est paene mihi soror, et libertas ei decet.
Tandem Macronis Quintique controversiae omnes taedebat ut eas sisterem. Tecmessa carmen africanum cecinit quod omnes valde plauderet. Quintus carmen Anacreontis recitavit cui Macro tibia concecinit. Deinde Gongyla precata'st me canere. Lyra igitur sumpta carmen Sapphus inmortalis, quod nutrix aeolica me puellulam docuerat, canebam dum servus silente serios advenas inducit ne carmen interciperet. Primo visu patronum istum agnovi : P. Valerium Corvinum propraetorem Athenis, qui ipse sollicitatus haud dubitavit symposium perturbare.
— Mehercle, inquit tonitrans sicut Iuppiter inratus, duxistine me ad cenam decoram, O Decime, an ad lupanar ? Qui sint isti, qui audeant more etrusco cenare — et Athenis ? O dedecus ! Dixisti sacerdotem te sua in schola docere, magno cum intellectu, praestantem sapientiae. Quisnam, dic mihi O Decime, ex his comissatoribus flagitiosis est iste philosophus ?
Lyra iam muta deposita quam breviter responsi : ista philosopha, inquam, sum.
Reliquum, O Iulia, debebo alias narrare, quod Aurora crescit et vinum soporat. Atque papyrum paene implevit. Non debeo epistolam ad secundum pergere ; etsi liberta, Horatia etiam frugalitate res mihi domesticas curat.
( English translation behind cut )