25 October 2011

II

Iuliae suae Drusilla S.D.


        Omnia propere narrandae sunt ne sermonum obliviscar.
        Decimo miserebar, quod patronus vir tam durus videbatur. Attamen magis miserebar propraetori ipsi, quem sodales mei confestim verbis verberabant acerrime, et Macro quidem cum pugnis minataus est. Misericordiam denique imperavi. Silentium secutum'st incommodum.
        — Talem iniuriam, aio, apud me non tolero. Recumbe, propraetor, et tu recumbe, O Decime, ut nos omnes cenemus amici.
        Graviter et tacite propraetor in locum consularem accumbuit et Decimus perterritus iuxta. Mollitiam subitam in vultu propraetoris cernavi quae magnam trepidationem arguebat. Vero hospites mei eum non perturbabant. Constitui eum parum delenire, ut serius rem intuerer. Otium igitur ante negotium poposci, et comiter cenantes collocuti sumus. Minutatim desinebat propraetor stomachari. Numquam in toto curas dimisit, sed in fine ridebat garriebat iocabatur enim nobiscum.
        Malis cenatis poculisque impletis, propraetorem omnes animadverterunt. Cupiditatem cognoscendi celare nequivi et ego, ut quam leniter eum mysterium tollare rogarem.
        — O domina, ait, veniam obsecro. Recens curae immanes me opprimunt ut auxilium insolitissimum nunc poscam. Decimus, pius cliens et, ut spero, amicus, mihi quondam dixit se philosophiam a sacerdoti persapienti doceri, quae – hem angoris causa non recte auscultavi – quae nuper Athenas a Roma advenerat. Heri breviter dixi me graviter sollicitari, et aditum tali cum homine sapienti requirere. Nescii quae sis, domina, cum severitatem romanam exspectarem, praecipue quoniam stoicum quendam in animo finxeram, quem iuventute meo talem cognoveram naturam animae profunde intueri.
        — Noli, inquam, te excusare. Nec debes explicare. Bonus puer, Decimus noster, et ei credo. Inimicos meum trans limen non aduceret. Obliviscemur igitur incommoditatem praeteritam. Ad rem, quaeso. Confiteor me haudquaquam stoice expectatione tremere.
        His verbis auditis propraetor animum colligit, magnam buccam vini exhausit, orationem coepit :
        « Erat Athenis, inquit (litteras Plinii praeclaras resonans), spatiosa et capax domus, sed infamis et pestilens. At ego, nova ἐν Ἄστει advena etiam hanc famam ignoravi. Itaque, domum petens et quam celeriter, dolo improbissimo viri scelestissimi deceptus sum. Pro certo domum investigavi ipse, et libertum quoque — quod architecta est, qui in Bithynia templum Διὸς Ξενίου olim aedificavit — muros tecta hortos etc. scrutari iussi. Bona enim dixit moenia, nihilominus pauca vitia levissima invenerat. Quae vitia, ut callide credideram confirmare oppugnationem meam, exaggerata protuli. Dominus autem callidius insidiabatur, magnum pretium primum petens, quod minutatim, etsi inimice, vitiis ostentis diminuari sinebat. O fraudem ! Putavi me negotio ac summis viribus vincere. Numquam veritatem suspexi. Postea, scelere invento istum latronem arcessere conatus sum ; ab urbe fugaverat.
        « Nam erat — est — pulchra domus. Muri ei solidi, fenestrae lucem inducunt, tectum imbrem repellit, cubicula non nimis parva, atrium non nimis magna, in toto commoda et iucunda et idonea. Atque hortos habet amoenos, et in vicinia tranquilla sita'st. Familiam et famulos confestim a provincia advocavi. Gaudium meum cum omnibus partiri desideravi. Non potui subito emigrare. Pulverulenta fuit et inanis. Servos igitur domum purgare et suppilectile implere ordinavi dum officium ab Athenis me abalienavit.
        « Ad mundam igitur et eleganter munitam domum denique reveni. Tres noctes solus splendore fructus sum : in hortis cibum simplicem edi, in bibliotheco aut in atrio legi vel laboravi. Cenam primam volui inter familiam acturam esse. Quarta die sero advenerunt : filiae Camilla et Leda, patrueles Marcus et Marcellus, et consobrina Pollia, cum famulis ancillis servis etc. etc.
        « Itaque quinto domi vespere magna cena celebrata'st. Omnes vero laetabantur, cenantes paene ad solis ortum. Beate ad cubitum ierunt. Itinere ac dape fatigati cito obdormiierunt. Ego autem, dum portas domus Morpheos transii, credidi me stridorem infelicem audivisse, velut inrati aut vulnerati felis.
        « Cum experectus essem soni etiam oblitus sum, donec Leda, puella haud querulosa, de somno perturbato et somniis infaustis conquesta'st. Sed et haec ad longum iter nimiumque vinum adsignavit. Media nocte in lectulo obdormiens querellam Ledae lentule cogitabam dum stridorem iterum audio. Attente auscultavi ; ignoravi utrum in domo aut extus animal gemebat. Negotio diei superatus tamen somniculose constitui mane investigare.
        « Nam sub auroram experectus sum, et servos fidelissimos vocavi. Iussi eos domumque viciniamque felem quaerere. Statim adsenserunt, quod bestia ista ab eis quoque somnum furta erat et nonnullis somnia horrifera miserat. Diem frustra istud animal petierunt sed quamquam egestas quietis vires superarent, nocte vigilare constituerunt.
        « Iterum media nocte sonus passim per domum resonabat. Nescio utrum iste gemitus an tumultus servorum studiosorum me magis a somno abalienavit. Tandem suaviter sopor membra ac animum laxabat, dum clamor ingens me ab hypno rapit. In atrium properavi, secuta'st tota familia. In medio atrio iacebat Terentius, ianitor, quem exanimatum turba famulorum eiulans circumdabat. Ei facies terrore contorta, os etiam clamore ultimo hiabat. Cleomenes, nomenclator, mihi dixit voce audita Terentium secum atruim explorasse. Fortiter intraverunt, Cleomenes lucernam, Terentius fustum gerens. Luce tremula formam incertam in vestibulo conspexerunt. Vocavit Terentius, monens se domum domini violentia defensurum, si nessese esset. Puella gracilis, nobilis verisimiliter propter himation ornatissimum, ex umbris progressa'st. Saevis oculis Terentium intuita'st, gemitus inhumanus ex ore sonabat. Subito, ut narrabatur, cruor e faucibus emicat, e manubus stillat, exta e ventro erumpunt. Ac subito eidolon evanuit. Sed miser Terentius pavore mortuus est. Hoc ab tempore, diem de die, immo noctem de nocte, horrores larvae ingravescebant. Fine hebdomadis tota familia discedere volebat ; eam omnibus cum servis ab Vrbe dimisi.
        « Magum quendam, Syrium ut credo, denique conduxi ut lemures ἐξορκίζειν. Minas permultas promisi, si maxima cum prudentia larvam fugare posset ; ac permultas minas iactavi, ne rumor ullus de pacto nostro vulgaretur. Deos per suos barbaros iuravit sese silenter res gesturum. Porro maluit domum vacare, ne profani aures carmina optimorum secretorum auscultaret. Vespere uno cum servo iniit. Mane reveni ; silentium ubique. Servus effugerat. Magus humi in cubile iacebat, flens, infans. Vivus sed et exanimatus, dies III non vescit, non loquitur, nisi adductus non movetur, ut die quarto obiret.
        « Sic historia infandorum nocturnalium qui domum obsident, qui e Lethei oriebantur ut vexarent mortales — familiam meam — et enim letarent. Te, O philosopha, obsecro, sapientia arteque me adiuves, immo conserves.
        « Dixi. »
        O Iulia amicissima, utinam vidisses, audivisses. Quam superbe stabat, sermonem nobis ut senatui dederat. Omnis locus omnis mora omnis gestus doctrina et experientia redolebat. Attamen oculi, qui adsidue meum vultum evitabant, tantum terrorem invite ostendebant ut me vere ad misericordiam moverent. Hic potens ac gravis vir pavoris causa videbatur puellulus inops. Risum non potui cohibere, sed hororre eius conspecto memet celeriter rexi.
        — Infortunissime vir, inquam, pro certo te adiuvabo.



English below cut )

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit