III
Iuliae suae Drusilla S.D.
Ignosce mihi, carissima, si epistola nostra minime blanditur, sed somni egestate patior. Symposio insolitissimo peracto, aviditas et, confiteor, trepidatio somnum omnem paene impediebant. Atque domi cum larva... A ! narrem :
Meridie in aedibus Isidis convenimus. Corpore rite purificato diem novum precibus deae magices optimae salutaveram. Tutelam manui vix intrepidae precata sum, et una victimas immolavimus. Exinde domum istam petiimus.
Horatia semper mecum ; relinqui recusaverat et intractabile. Propraetor manum in via duxit. Sollicitus oculos rursus coniciebat, ut nos etiam secum cognosceret. Is iter novit, ut duceret, sed haudquaquam dissimularet me imperatricem sequi. Cleomenes, servus fortis, propraetorem comitabatur. Larvam viderat, et mentem vitamque etiam incolumes habebat ; ita reveniebat. Decimum et Quintum, sciendi cupidos, prosequi sivi. Macro quoque advenit, ut dixit, ad nos defendendos. Re vera, gladius erit funditus inutilis, sed miles impavidus fortitudini reliquorum subveniebat.
Quam eleganter ornata'st domus. Nulla commoditate, heus nulla luxuria inibi caremus. Constitui causa securitatis neminem solum esse debere. Itaque Horatia mecum in cubile filiarum propraetor collocavit, Quintum et Decimum in cubile unius patruelis, Macro cum propraetore et nomenclatore in hospitio dividi ultro constituit. Quoniam, inquit, rhoncus senium vos iuvenes magis terreret quam larva ulla.
Consilium primae noctis erat simpliciter somniare ; volui cognoscere quid larva sine inritamento feceret. Cenavimus prope solis occasum, ἐν τῷ πάλαι ἀνδρῶνι simpliciter sed sat comiter. Propraetor enim non quaestus est feminas cum viris recumbere. De litteris garriebamus, Macro versus nonnullos comicos (ac scurrilos) recitavit, denique hortatus est canerem. Lyram domo reliqui ; propraetor autem iactatus est se servos musicae peritos habere (ne tibicina sordida cenae familiae noceat) : ibi vix lyrae vix citharae vix tibiae egestas. Dulces canebam nugas, ne tragoedium tractando animas opprimerem. Attamen, etsi Thaliam invocabam et mitissima historiola cantabam, nequiebam quin modum ad maestitiam verterem. Tandem cum carmen de Philemone Baucidique perfecissem, singultus silentium divellit. Quis e nobis tam emotus sit ? heia nullus. Mute alius alium spectabat. Denique omnes intente propraetorem animadverterunt.
— Nondum, inquit, flevit.
— Defatigamus, inquam, cubitum eamus.
Nemo, siquidem dormire potuit, bene dormivit. Horatiam perterritam mecum accumbere sivi. Clamoribus larvae, tremoribusque libertae vigilabam. Alii eadem conquesti sunt. Horas noctis agitat larva nostra. Fortasse nobis quoque oportet die requiescere.
IV
Iuliae suae Drusilla S.D.
Diem somniculosum in atrio gessimus, quisque suis occupatus. Quintus et Decimus libris studebant, Macro componebat, Propraetor a servo tabellas accepit, vespere eidem servo tabulas remisit. Nemo solus esse ausus est, et propraetor qui adfirmabat larvam diu numquam adsistere. Horatia — tota ancilla — domum purgabat. Suppelectilem et multa domestica, ut dixit, noctu mota sunt et saepius humi iacta invenit. Et lares conturbati sunt.
Vespere iterum in triclinio cenavimus, iterum discipuli magistram canere iusserunt. Veterem hymnum Iovi canebam hebete enim. Magis nos distinere conabar, magis de larvis cogitabamus. Tandem ἄειδε, inquit propraetor, οἰκτρόν τι μέλος, ἵνα τῆς καθάρρεως ἀπολαύωμεν. Sapienter dixit ; omnes adsentierunt. Miserias Echus cecini, ut lachrumae ubique effunderent.
Singultus caeci iterum sonabant, dein in gemitus, in stridores mutati sunt, dein in ululas — tam acerbas, tam fragosas — ut dolore adflicti manus in auribus — O intile ! — teneremus. Subito ulula desiit, ventus per triclinium gelidus flat, quo lucernae extinctae sunt. Macro iussit nos manere, ad culinam properavit, cum face favillis incensa celeriter revenit. Attente eum in culina, larvam in atrio audiimus.
Gemitus aliique clamores in atrio crescebant. — Eamus, inquam, videamus.
Quintus, pallidus pavore, moveri non potuit, ac Horatia plane recusavit. Facem a Macrone cepi, reliquos ad atrium duxi.
Lux flammae, medio atrio attacto, larvam patefecit, cui species, puella tam pulcherrima quam misera, nobile ornata, luctu victa, mihi animam perfodit. Lacrimabatur, lugebat, crines scindebat, dum inopes spectabamus. E sinu cultrum traxit ; Marco inscienter manu gladium attigit, sed non destruxit. Cultrum in fauces illisit, in ventrum... memoria horresco. Non describam ne imago semper in corde maneat. Post effusionem cruris, evanuit. Quamdudum immoti mutique steterimus nescio.
Noctem in atrio vigilare constitueramus. Singulatim tamen sodales obdormiverunt, terrore enervati. Ego sola, mira horribilia excogitans, a sopore abalienata sum. Luminibus extinctis etiam in tenebris vigilabam imagines in mente agitans. Larva nos non vexabat, sed nonnumquam putavi gemitus e gynaeconite emanare. Neque ego tam fortis, ut sola domum caliginosam explorare.
Somnum me cepit cum aurora pallium coeli atrum exuit. Hanc epistolam nunc repente finio, quod vesper novus appropinquat. Servo propraetoris dabo, qui tabellarius tibi Romam mittat, ne mora inter litteras te pavescat.
( English translation below cut )