Die Veneris fabulam Hecubae Euripidis apud King's College spectavimus. Mos est fabulss graecas cum
wildbadgero invisere, sed hoc anno eheu ! nivis causa non potuit e Brighton ferrovia evehi.
Nuper fabulam primum pergegi, quod semper fablae graecitati studere cupio anteaquam specto. Ita supertitulos anglicos evitare possim, ne tralatione versuum stomachar, porro t actores bonos facilius intuear, verbaquae isa audiam, poesi delecter. Mel quoque praelegere solet ; editionem igitur loebensem (ut supra quondam dixi) nobi emeram. Paginis fere LXX lectis, Cum, inquit, fabulas graecas lego, semper recognosco in eis meliores pro mulieribus partes quam in peliculis hollywoodensibus inesse. Quoque iterm adfirmavit se Euripiden amare, pluresque illius fabulas lecturam.
Sat prooemii ; ad rem :
Fabla gavisi sumus. Scaena simplex tabernaculis duobus ornabatur, quae vere lineamentis de tecto pendentibus consistebantur. Coram scaena in solo perlongum stragulum materiae veluti caeruleae iacebat, quod quam pulchriter mare simulabat. Omnes actores antiqouo modo vestiebantur. Chorus enim personas albas gerebat.
Omnes bene agebant. Chorus ᾠδάς cantabat, attamen non tot movebantur neu saltabant quot aliis annis. Fabula incipiente eidolon Polydori -- cuius partes puella transvestita egit -- flexanimam orationem dedit. Alba ei facies, putea atra ei oculi. Hecuba optime oquebatur, et Agamemnon et Odysseus (re vera, Odyssei partes egit actor nomine Agamemnon). Polyxena melliflua, ac fortis nobilisque. Polymestor valde oleus. Therapaina et Taltybius graviter pathetice mala nuntiaverunt.
Sine superiectione me dico has fabulas magis quam maiorem oblectamentorum londiniensium partem amare.
![[livejournal.com profile]](https://www.dreamwidth.org/img/external/lj-userinfo.gif)