13 February 2012

Die Solis novum emi ordinatrum. Nam domi duo ordinatra habemus : unum domesticum, quod in solo atrii incolat, et unum portabile* quod Mel emerat ut in schola uteretur, et postea domesticum secundum factum'st. Sex post annos domesticum bis obitum ierat denuoque bis aedificatum'st, etiam vivit. Illud natu minus autem denique moribundum nunc vix operatur, itaque novum in Penates nostros asciscivimus.

Taberna ordinatralia in vicinia Bloomsbury sita est. In Vrbis centrum laophoro vecti sumus, e quo haud procul via Great Russell Street discessimus. Non gravis, mihimet dixit, ordinatri caritas ; possim hodie museum invisere, ordinatrum post hebdomadem emere. Ruinae splendorum antiquorum magis animam delenit, cor incitat. Solamen inter lapides desiderabam.

Heu, ratio me vicit ut museum praeterirem. O vitam hodiernam ! Anteaquam Londinium demigravimus, unum ordinatrum solum habebamus ; re vera, usque ad XXVIII mihi aetatis annum, nullum habui nec volui. Utilitatem etsi agnosco, nihilominus iam necessitatem deploro.



-----

* dubitavi verbo portabile uti, quia post-classicum**. Hem, sed et ordinatrum tracto... Scribendo loquendoque talia verba evitare malo, nisi apud vel Augustinum vel Gellium invenirentur. Cartesium Ficinum Leibnitium e.g. legere amo, aemulare nego.

** classicum sensu recenti primum dixit Aulus Gellius. Post-classicum est videlicet barbarismus hodiernus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit