27 February 2012

Diem Saturni Solique Mel mecum egit ; nescio quot hebdomades solum unum una diem nuper egerimus. Nihilominus vveekend nostrum celeriter elapsum'st, sed et lentius quam solet.

Nocte die Veneris peliculam Night of the Living Dead secundam (a.u.c. MMDLLXLIII) spectavimus. Rarum est peliculae exemplar, quod melius fit quam primigeno.

Die Saturni mane (immo meridie) domo discessimus urbis centrum petitum, quo tabernas Ork's Nest et Forbidden Planet invisimus, quod ludos personarum et libellos pictos legere volebamus -- plus de hoc infra. Deinde ad caffeum in vicinia Bloomsbury, ut solemus, iimus. Mel diligenter serico libello picto de Daimonis ossium candidorum studebat dum fabellam aegyptiam scribebat, cuius paginam quintam perscripsi.

vespere flumen transiimus ad Greenwich, quo in theatro cum Nim amicoque eius quodam, musico Carl nomine, convenimus. Fabulam Kafkae Iudicii spectavimus. Hem... recentiori modo fabellam in fabulam mutaverunt dramaturgi. Nam actores vehementissime partes agebant, summa vi movebantur loquebantur cantabantur quidem, sed et praeter necessitatem, praeter natruam sicut pantomimi omnia exaggerbant. In loco metus kafkensis alienationisque erat comoedia vilis. Carmina -- deorum gratia syllabis sine verbis -- aliquando cantabant, inter alia audivimus Black Coffee, Yesterday, All I Have to Do is Dream, Puff the Magic Dragon. Post fabulam in taberna theatrum recens disceptavimus. E nobis erat solus eius fautor unus ; ei non solum mirabilia fabularum graecarum exposui, sed et edisserui theatrum recens, ut opinor, ab annis 60s nil novi protulisse.

---

Prodigiis non credo, attamen iter ad Ork's Nest et Forbidden Planet somnium vero fatidicum secutum est. Somnia eadem mihi non recurrunt, nisi per argumenta ; e.g. monstra me venantur, amicullae mecum rixantur, &c. &c. Aliquando, usque a pueritia, somnio me dilectissimis vel ludis vel crepundiis in taberna quadam abstrusis obviam ire. Numquam videlicet haec in mundo vigilorum vere exsteterunt, sed semper sunt, saltem mihimet, iucundissima : vix pretiosa vix ornatissima immo saepius vetera pulverulentaque sicut annos in oblivione imis in thecis iacerent. Itaque, credo die Lunae, somniavi me collem ad Highgate ascendisse, quo tabernam magnam ludis personarum libellisque pictis plenam conspexisse. Eam exploravi. Permultae aderant mensae, singulae multis cum arcis cartae durae libellos continentibus. Alibi ferrea in theca acervum libellorum ludi personarum Traveller antiquorum inveni. Constitui Melli de his thesauris statim loqui illamque mox adducere. Sic somniavi. Vigil Melli enim somnium enarravi, ut hortaretur iter verum faceremus. Sapientissima puella !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit