7 June 2012

Die Veneris a labore ad tabernam Intrepid Fox properavi amicos Mellemque, quae hac die peliculam cum Gary spectaverat, conventum. Tina aderat, Lorena, Garii uxor, mox advenit. Quam grata hoc vespere erat musica, et sublimis et ridicula ; vero cum isto carmine whitesnakensi concinuimus. Hem, magis ridicula sublimitate... etiamque per mentem volitat. O cerevisia, mater stultitiae !

Die Saturni in thermopolio in vicinia Highgate secundum morem linguis studebamus. Legit Mel librum sericum de philosopho qui nimis saxum suum « litterarum » amabat, quam historiam mihi Lutetiae apud museum Guimet narravit. Ego fabulam aegyptiam resumpsi ut expolirem.

Die Solis, ut infra (sc. graece) scripsi, ad Museum Britannicum ii ut panegyricum Reginae evitarem. Gaudium erat, et Musae me incitaverunt, sed lugebam illam puellam romanam -- statuam mihi dilectissimam -- absentem, in cuius loco imago athletae nunc stat ; heu certamina Olympica iam urbem diruunt.

Die Lunae Gary et Lorena apud nos cenaverunt. Mel cibum magnificam paravit, quo eos frui spectavi.

Die Martis apud Wellcome museum cum Emma exhibitionem de cerebellis, Brains : the Mind as Matter invisimus. Mature advenimus ut in thermopolio, quod aio me maxime amare, prope librariam wellcomensem exspectaremus. Nolim de exhibitione queri, sed in fine nemo e nobis quidvis didicit. Multum autem placebat ars, opera Katharinae Dowson vitrea et picturas Gulielmi Utermohlen praecipue. Postea cerevisiam prandiumque in taberna Doric Arch repperimus.

Sententia nuper mihi mentem rodit : non satis philosophiam lego, neque satis excogito. Animus iamiam insomnia hebetus non multo idoneus, quae egestas memoriae et cognitione nocet. Forsitan libri graviores noctes insomnes melius quam vel carmina Petrarcae vel libri picti fucent. ἀνεξέταστος γὰρ ὁ νῦν βίος οὐ βιωτός.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit