14 June 2012

Hodie in schola (quo laboro) finis anni exhibitiones discipulorum incipiunt. Totum paene aedificium in labyrinthum artium mutatum'st. Huc illuc laboris causa per cameras properabam, sed et horam mihi dedit patrona ut melius spectarem. Vix hora una potui omnia invisere, sed et non omnia mihi placerent. Itaque textilia de industria praetermisi, per lateramen celeravi, et product design (quod latine reddere nec scio neque vero dignor) evitavi. Artes igitur bonas, sculpturam picturamque et varias artes graphicas seu photographicas ex cunctis eligi. Attamen haec funditus scrutari nequivi, ut gustus sequerer. Et grata et ingrata vidi ; ingenium discipulorum est pervarius. Themata quidem communia ostendebantur : simulacra cottidianorum (fictilia, plastica, picta, delineata, &c.), specula fracta, calvariae, crepundia, et verba verba verba, vel in locis vel per sententiolas. Atque multa sui generis. Pro certo hae exhibitiones praecipue, et ars ubique in genere, optimum est beneficium mei laboris.

Duo opera praecellunt, ut in frusto papyri titulos exscriberem. Cacophonic sea lament, vermes ingentes vel tubae, cum sono murmuris vel gemitus aquatici, perdifficile est describere. Arbor vitae, A moth ate words titulo, detritis cum panniculis, pupis exoletis, chartis marcidis huius artifectricis me quoque percussit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit