Hodie in schola (quo laboro) finis anni exhibitiones discipulorum incipiunt. Totum paene aedificium in labyrinthum artium mutatum'st. Huc illuc laboris causa per cameras properabam, sed et horam mihi dedit patrona ut melius spectarem. Vix hora una potui omnia invisere, sed et non omnia mihi placerent. Itaque textilia de industria praetermisi, per lateramen celeravi, et product design (quod latine reddere nec scio neque vero dignor) evitavi. Artes igitur bonas, sculpturam picturamque et varias artes graphicas seu photographicas ex cunctis eligi. Attamen haec funditus scrutari nequivi, ut gustus sequerer. Et grata et ingrata vidi ; ingenium discipulorum est pervarius. Themata quidem communia ostendebantur : simulacra cottidianorum (fictilia, plastica, picta, delineata, &c.), specula fracta, calvariae, crepundia, et verba verba verba, vel in locis vel per sententiolas. Atque multa sui generis. Pro certo hae exhibitiones praecipue, et ars ubique in genere, optimum est beneficium mei laboris.

Duo opera praecellunt, ut in frusto papyri titulos exscriberem. Cacophonic sea lament, vermes ingentes vel tubae, cum sono murmuris vel gemitus aquatici, perdifficile est describere. Arbor vitae, A moth ate words titulo, detritis cum panniculis, pupis exoletis, chartis marcidis huius artifectricis me quoque percussit.

Date: 17 June 2012 03:48 am (UTC)From: [identity profile] nemo oudeis (from livejournal.com)
Nescio ego quomodo illud "product design" in sermonem Latinum reddatur, sed suspicor e nomine Anglico id spectare ad merces quodammodo ornandas. Hoc ipsum mihi studium aliquatenus movet, quod ad quaestionem philosophicam pertinet: utrum artium ornamentis possint res venales fieri pulchriores et humaniores et digniores, an mercatura ipsa semper et mercaturae pecunia res adeo corrumpant ut artes mercandi causa adhibitae ipsae fiant viliores.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2026

M T W T F S S
  12345
6 789101112
131415 16171819
20212223242526
27282930   

Page Summary

Style Credit