4 September 2012

Situs, in quo photographa in rete recondo, paucis diebus fractis cum ordinatris luctatur. Itaque, summatim hebdomadis post iter recordar...


A.D. VII KAL. SEPT.

Itinere etiam fatigati vespere ad tabernam Big Red iimus. Oliver mox nobiscum convenit, et paulo postea advenit Emma. Tranquille noctem egimus, etsi furiali musica circumdati.

A.D. VI KAL. SEPT.

Exhibitionem de alchemia in Museo Philosophiae Naturalis cum Liana et Jeff invisimus. Parva erat sed et grata. Multos ostendit codices anglice germanice latine scriptos, e quibus pulcherrimus erat manu scriptus illius Nicolae Flamel. Ingens quoque « Ripley scroll », volumen imaginibus cum mysticis pictum, longa in arca vitrea pansum'st ; tam mysteriosum quam rarum, solum XXII alia esse cognoscuntur. Signa in eo nonnulla obscura scrutabamur, quo explicationes tabellarum propinquarum dubitare incipiebamus. Draco quidam orobouros dicitur, sed cauda non vorat, immo caudam ad coelum porrigit et os clausum tenet. Guttae sanguinis e pectore in sphaeram alatam stillant. Quid vere significet nescimus. Exhibitione inviso ad tabernam iimus in qua academica diu agitabamus. Liana tractatula et fortasse librum enima edet. Spero Parcas illam bene foturas ; utinam egomet talia studia sontica exsequar. Sed confiteor me vereri ista academicorum certamina inimicissima ; comiter disceptare amo, neque sodalibus dissonis insidiari. Ab occultis in philosophiam colloquium progediebatur. In ferrovia tandem phaenomenologian tractavimus, de Hegeli Husserlique opera clamantes.


A.D. IV KAL. SEPT.

Tina apud nos cenavit et attulit placentam quam excoxit, et quam ego edere potui. Peliculam The Reflecting Skin spectavimus. Numquam eam spectaverat, sed adeo amabat ut non vellet eam fini. Bonum'st habere amicas quae peliculis horriferis fruuntur.


PRID. KAL. SEPT.

Denique Dead & Buried iterum agebatur. Primum duo (e tribus) greges canere audimus, quo tempore plerumque cum amicis colloqui super musicam conabamur. Susan enim aderat, et breviter Flavius, et Alicija & Wolf. Jeff & Liana mox advenerunt, et sedile nobiscum possidebant. Vilissimam cerevisiam epotans conloquium de phaenomenologia cum Liana resumpsi. Memini quoque elegiae graecae quam ante iter componere coepi ; cerevisia carmen commonefecit.

Etsi Mel debuit postridie (postmeridiem, dies gratia) laborare, donec taberna clausa'st manere constituimus. Usque ad undecimam horam noctis saltavimus. Nec laophoro nocturno, sed matutino secundo domum vecti sumus.

KAL. SEPT.

Post mellis laborem cum archivistis eius bibliothecae ad tabernam in vicinia Bethnal Green iimus, deinde ad secundam, tandem ad tertiam. Praeter patronum, Mel et ego seniores eramus omnibus. Uno cum archivista longe collocutus sum, quoniam in ima mensa ambo sedebamus. Cum ei noctem priorem narravissem, is Rock'n'rolliores, inquit, estis quam nos. Re vera non discessimus donec alii domum petere voluerunt.

A.D. IV NON. SEPT.

Quietum diem Solis apud Gary & Lorenam gessimus. Lorena magnam cenam paravit, musicam aucultavimus, temeta apéritifs exhaurimus, nugas tractavimus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit