(no subject)
9 January 2014 05:26 pmNuper et peliculae ab illius comoedi Stephani Fry factae, quae homophobiam hodierno in mundo tractat partes duas spectavi, idem ac de sexismo in ludis ordinatralibus et in ludis personarum praecipue legebam. Oimoi ! Quamobrem tot homines sint tam inhumani, plane nescio. Inter amicos tale odium non audio ; si quis enim praeiudicio malum dicat, statim corrigatur -- atque raro accidit, rariusque correctio deficit. Refugium inter amicos necesse est ad improbam turbam evitandam.