(no subject)
14 January 2014 05:26 pmDie Veneris apud tabernam Big Red magnus amicorum grex convenit. Quam longe mihi visum'st ab amicis me abalienari. Quam igitur bonum cum eis garrire. Videlicet musicam propter clamorosam vix cum eis in longinqua mensae parte conloqui potui parum Agniyae Oliveroque dicere, nec Sharonae neque Melli quidem loqui quivi. Prope me erat Tina, et Jeff & Liana ut cum eis plerumque noctem agitarem. Tina casu amico (cui nomen ignoro) obviam iit, qui in mensa nobiscum consedit. Credo eum audivisse me cum Liana sermocinantem. Ipse de historia graeca sermonem habuit nec scientia antecellens, quem vereor ne saevius repudiaverimus. Longe cum illa doctissima solus vitam tractabam. Gavisus sum cognoscere illam et multas occasiones bonas habere et aporia in genere pati -- ita commiserari potebamus. Memet nuper aporia paene vixit. Fines haud capto, animus conturbatus difractusque nisi nugas nil petere nequit. Intellexit amica, et consentiebat. Invicem infelicitates varias fassi sumus, e quibus nonnulla non in ephemeride, neque secreto quidem, confiteri ausus sum.