(no subject)
23 January 2014 05:28 pmHeri medicum invisere debui -- nil sollicitandum, quod tum solite eum consului. Insolite autem ministra quaedam mihi folium interrogativum dedit ; noscomium nunc anxietati diffractoque animo suorum aegrorum studet. Vere haud ignorabam me nuper (hem, menses) anxium maestumque -- ut ephemeridis scriptura, immo eius paucitasve paupertasve valde ostendebat -- sed miseriam in papyro videre frigidas per quaestiones enumeratam intuens, quam dure pondus sentiebam.