Heri medicum invisere debui -- nil sollicitandum, quod tum solite eum consului. Insolite autem ministra quaedam mihi folium interrogativum dedit ; noscomium nunc anxietati diffractoque animo suorum aegrorum studet. Vere haud ignorabam me nuper (hem, menses) anxium maestumque -- ut ephemeridis scriptura, immo eius paucitasve paupertasve valde ostendebat -- sed miseriam in papyro videre frigidas per quaestiones enumeratam intuens, quam dure pondus sentiebam.

Date: 24 January 2014 03:44 pm (UTC)From: [identity profile] nemo oudeis (from livejournal.com)
Quidnam potest anxietatem et diffractum animum in profundiorem angorem demittere, quam formulae grapheocratarum et schedae frigidae?

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit