12 April 2014




In itinere scripta :

Pugillaribus apertis styloque adsumpto invite ac insolite dubito. Quid scribam ? Quorsum incipiam ? Animus sicut pagina iam mihi albus videtur : vero tam albus quam campus nubilum, quem e fenestra interdum intueor. Non puto metum volatus mihi animum exinanisse, neque metum itineris ipsius -- hic multo minor est illo metu -- sententias omnes furtum.

Atque pro certo gubernator scriptionem nunc obstat. Iussit mensas reponi. Mox ad terram.

---

Francofurti nunc sumus. Moram duarum horarum inter volatus habemus. Quam primum in librariam progressi sumus. Et Mel anhelite librariam germanicam exspectaverat. Hem, in aeroportu non sunt libri tam varii quam in media urbe. Non refert -- mox in patria librorum parvo pretio emptorum erimus, immo decem post horas. Utinam ego hos libros legere possim.

Haud procul porta ἀλλαντοπώλῃ obviam iimus. Hillias gemellas Landjäger nomine emi. Felix sum quod in fines sericos per germaniam ire necesse est. Cum ex aeroplano discesserimus, infans fiam. Sed antehac magna cum laetitia germanice loquor.

---

Iter ab Angliam in Germaniam erat humanissimum, posteaquam e porta in aeroplanum ascendimus. In porta autem insolitissimum conspecti sumus. Vir quidam, mercator britannicus, constituit sese impune leges aeroportus violare posse. Ministra negavit eum sui iuris esse. Eadem lege, inquit, omnes peregrinantur. Iste, adflatus amore sui, iratus est ut ministram viturpearet. In fine vigilibus conclamavit ministra. Dum vir etiam superbe conqueritur, advenerunt vigiles : II viri lacertosi et loricati. Suaviloquenter et quam dulciter iusserunt mercatorem sese e porta sequi ut « rationaliter disceptarent ». Primum recusavit, sed pavore ingentium operarum celeriter se dedidit. Neque revenit ; sine eo avolavit aeroplanum.

Nonne facilius permagnum sarcinam tradere ?

---

Ulla sine difficultate Beijing ex aeroportu discessimus ; alios non tam fortunatos conspeximus. Vigiles II cum cane locum ad sarcinarium perambulabant. Canis sarcinas viatorum odorata'st ut interdicta inveniret : non medicamenta vetita sed fructum. Si canis vigilibus signum dat, custos sarcinam in plaustro exinanit vetitas pomas (quippe semper pomas inveniunt) investigans. Pomis exemptis custos motu digiti turistam perterritum obiurgavit, cui deinde libellum de vetitis tradidit. Exinde abiit.


in deversorio

diu nocteque )

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit