In itinere scripta :

Pugillaribus apertis styloque adsumpto invite ac insolite dubito. Quid scribam ? Quorsum incipiam ? Animus sicut pagina iam mihi albus videtur : vero tam albus quam campus nubilum, quem e fenestra interdum intueor. Non puto metum volatus mihi animum exinanisse, neque metum itineris ipsius -- hic multo minor est illo metu -- sententias omnes furtum.

Atque pro certo gubernator scriptionem nunc obstat. Iussit mensas reponi. Mox ad terram.

---

Francofurti nunc sumus. Moram duarum horarum inter volatus habemus. Quam primum in librariam progressi sumus. Et Mel anhelite librariam germanicam exspectaverat. Hem, in aeroportu non sunt libri tam varii quam in media urbe. Non refert -- mox in patria librorum parvo pretio emptorum erimus, immo decem post horas. Utinam ego hos libros legere possim.

Haud procul porta ἀλλαντοπώλῃ obviam iimus. Hillias gemellas Landjäger nomine emi. Felix sum quod in fines sericos per germaniam ire necesse est. Cum ex aeroplano discesserimus, infans fiam. Sed antehac magna cum laetitia germanice loquor.

---

Iter ab Angliam in Germaniam erat humanissimum, posteaquam e porta in aeroplanum ascendimus. In porta autem insolitissimum conspecti sumus. Vir quidam, mercator britannicus, constituit sese impune leges aeroportus violare posse. Ministra negavit eum sui iuris esse. Eadem lege, inquit, omnes peregrinantur. Iste, adflatus amore sui, iratus est ut ministram viturpearet. In fine vigilibus conclamavit ministra. Dum vir etiam superbe conqueritur, advenerunt vigiles : II viri lacertosi et loricati. Suaviloquenter et quam dulciter iusserunt mercatorem sese e porta sequi ut « rationaliter disceptarent ». Primum recusavit, sed pavore ingentium operarum celeriter se dedidit. Neque revenit ; sine eo avolavit aeroplanum.

Nonne facilius permagnum sarcinam tradere ?

---

Ulla sine difficultate Beijing ex aeroportu discessimus ; alios non tam fortunatos conspeximus. Vigiles II cum cane locum ad sarcinarium perambulabant. Canis sarcinas viatorum odorata'st ut interdicta inveniret : non medicamenta vetita sed fructum. Si canis vigilibus signum dat, custos sarcinam in plaustro exinanit vetitas pomas (quippe semper pomas inveniunt) investigans. Pomis exemptis custos motu digiti turistam perterritum obiurgavit, cui deinde libellum de vetitis tradidit. Exinde abiit.


in deversorio





hutong


nova cum veteribus (tabula est electronica, verba transeunt)










aer pulverulentus


aula deversorii


e deversorii fenestra


Amicum quondam habui (anteaquam stultus et vecors factus est, sed huic historiae non refert) qui multa nocte aut in taberna aut in convivio, non utriusque recordor, mihi de itinere Tokionem locutus est.

At ecce, ait, ego in via tokioensi ambulans, milibus hominibus iaponicis circumdatus, omnibus sua via sequentibus, ego solus crassa in turba europaeus, solus peregrinus, solus alienus ; ista intellectio ststim me percussit, obstetit, enervavit.

Cum ex aeroplano in Seribus discessissemus, huius colloquii subito meminissem. Dein exspectabam... exspectabam... &c. Octem nunc dies hunc sermonem in animo saepe agitabam. Oportet me agnoscere sententiam non raram, quoniam alios audivi eandem testari. Attamen ego numquam, nec ullum simile sentio. Nam, permagna et permixta in urbe incolo ; interdum solus sum in via europaeus simpliciter vias angiportaque perambulans. In labore vel inter amicos saepe accidit ut omnes in camera diversis in patriis nati sunt. Scilicet non semper tam magna in urbe habitavi. Nihilominus...

Colloquium cum amico Melli exposui. Tu numquam, ait, ξενοφοβίαν sentis. Forsitan recte putavit. Dixit sibi insolitum videri turbam uniformem ; adsueta'st permixtae Londinii turbae.

Mel enim decem annorum studii causa mores historiamque populi et patriae sericae cognovit. Atque non solum potest loqui -- etsi aliquando dubie -- sed etiam bene legere scit. Hic ego plane barbarus : infans et inlitteratus. Ante iter volueram verba nonnulla locutionesque discere, sed in fine constitui non studere. Semper dum peregrinamur egomet sum interpres, malui illi honorem tradere. Nemo est, quin cum ea fervide loqui cupiat.

Atque illius pulchritudo omnes capit. Alba cutis, crines natura crispi, membra arte compuncta oculos attrahunt animos deleniunt. Feminae saepe secum photographum rogant. Alii aliaeque furtive photographa capiunt.



sub porta Qianmen


in foro Tiananmen




per nebulam pulveris


forum Tiananmen


subvia


hutong




post fulgorem nebulae pulveris evanuerunt


Dashilar


praeda Mellis


ultima aurora ante discessum
(conspectus per aeroportus fenestra)


Noctu

Deversorium in Beijing australi stat. Vicinia eius est ingens labyrinthus angiportorum longorum (hutong). Popinae sunt ubique, et macella, thermopolia, tabernae variae. Maxima aedificiorum pars sicut in aetate Qing videtur, vita viarum sicut ex annos 70s, vel e pelicula Wong Kar Wai, electricis cum signis et tabulis inluminatis. Olim fuit praeclara lupanarium vicinia. Anno MDCCII a.u.c. res publica exercitum in viciniam misit qui lupanaria -- magic quam CC -- dirimeret. In via nostra, Shijia Hutong, etiam stat taberna instrumentorum amatorium.

Vicinia Qianmen aedificia recentiora habet et pretiosiora. In veteri labyrinthi vicinia Dazhalan (vulgo Dazhilar) nomine sunt tabernae familiarum, in Qianmen dajie (=via) sunt tabernae societatum peregrinarum : H&M, Starbucks, Swatch, Zara, &c &c.

Nocte renovatae Qianmen viae (nisi Qianmen daijie ipsa) sunt plerumque inanes. In vastitate videlicet ambulare necesse fuit, sed aeque viis vitae plenis fruebamur. Multa per viciniam sunt monumenta historiae. In via Qianmen et per hutong permultae sunt imagines aheneae ad usum vulgi : in eis et inter eas omnes photographari possunt. In angiportis multa nocte turba iam perambulat. Popinae nec clausae sunt donec media nox advenit. Quam optimum ! quod adeo novitatibus explorationeque delectamur ut pasci obliviscamur. Tamen caupones conantur ad cenam viatores attrahere. In ianuis stant magna voce exhortantes. Nobis scilicet anglice vocant (etsi nonnulli solum verbum hello noverunt), sed et semel, quoniam anglice non responsimus, caupo quidem rossice « Привет !» clamavit.

Renovato in foro stat antiquus arbor ingens ; sub arbore curri ferroviae veteres. Cum eum invenissemus musicam e (rara) taberna propinqua audivi ac -- quam mirum -- carmen agnovi. Carmen vulgi e Formosa est, Gao Shan Qing titulo, quod olim magistra in collegio classem docuit cantare. Etiam omnium memini versuum. Atque Mel cantatricem agnovit. Discum petere me oportet.



deversorium


Qianmen daijie


imagines aheneae




arbor & curri ferroviales




inanitas










Qianmen


porta Zhengyang





templum Martis (Guanyu)


Mellis die natalis ad viciniam Wangfujing ambulavimus. Wangfujing Dajie est magna via mercatoria, plena tabernis ingentibus luxuriosisque. Sed et II inibi librariae stant, Wangfujing libraria (cui sunt VI tabulata) et Foreign Languages Bookstore (minor, solum IV tabulatis consistit). Libri serici et sunt belli et parvo pretio veneunt. Mel magnam praedam extulit.


Wangfujing










e deversorio




forum Tiananmen





Museum Patriae Serium









Date: 12 April 2014 10:53 pm (UTC)From: (Anonymous)
Pulchras imagines et iucundam narrationem itineris! Placuit Mellis praeda.
Alexandra.

Date: 13 April 2014 12:17 am (UTC)From: [identity profile] nemo oudeis (from livejournal.com)
Mirabiles imagines descripsistis, et praecipue noctu (pulcherrime enim aedificia illuminantur)!

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit