1 September 2014

Vespere die Veneris in via prope locum South Kensington cum Melli conveni. In vili popinella serica, nobis videlicet dilectissima, cenavimus deinde ad Museum Historiae Naturalis iimus. Diebus Veneris in serum manet museum apertum, ut eventa agantur (et adulti possint museum sine clamore infantium explorare). Cum introiissemus magnam in musei aulam, sonus jazz pergratus me ad aures saltavit. Breviter exploravimus, deinde ad exedram apud Attenborough Studio ambulavimus quo acroasin a palaeoanthropologista Dr Silvia Bello datam (quae exhibitionem Britain: One Million Years of the Human Story curat) ausculataremus. Ossibus studet, et in eis secturae vestigiis praecipue. Ossa scrutans potest cernere utrum cadavera ritu an anthropophagiae causa excoriatus sint. Vestigia securium lapidearum sola illum, vestigia dentium et ossa diffracta (ad medullam extrahendam) hanc indicant. Anthropophagia enim haud rara ; quarta ossium pars hominum sapientium et tertia pars hominum neanderthalensium vestigia anthopophagiae ferunt (attamen nihilorum paene hominum heidelbergensium). De poculo e calvaria facto quod in exhibitione ostenditur et de similibus in Britannia et alibi locuta'st. In pugillaribus commentariolum exscripsi ne obliviscerer haec pocula sciscitari. In fine spectatores potuimus multa exemplaria plastica, calvariae hominis sapientis et heidelbergensis, fragminum hominis antecessoris, et poculi calavariae inspicere. Deinde iterum per exhibitionem ut vera inviseremus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit