Vespere die Veneris in via prope locum South Kensington cum Melli conveni. In vili popinella serica, nobis videlicet dilectissima, cenavimus deinde ad Museum Historiae Naturalis iimus. Diebus Veneris in serum manet museum apertum, ut eventa agantur (et adulti possint museum sine clamore infantium explorare). Cum introiissemus magnam in musei aulam, sonus jazz pergratus me ad aures saltavit. Breviter exploravimus, deinde ad exedram apud Attenborough Studio ambulavimus quo acroasin a palaeoanthropologista Dr Silvia Bello datam (quae exhibitionem Britain: One Million Years of the Human Story curat) ausculataremus. Ossibus studet, et in eis secturae vestigiis praecipue. Ossa scrutans potest cernere utrum cadavera ritu an anthropophagiae causa excoriatus sint. Vestigia securium lapidearum sola illum, vestigia dentium et ossa diffracta (ad medullam extrahendam) hanc indicant. Anthropophagia enim haud rara ; quarta ossium pars hominum sapientium et tertia pars hominum neanderthalensium vestigia anthopophagiae ferunt (attamen nihilorum paene hominum heidelbergensium). De poculo e calvaria facto quod in exhibitione ostenditur et de similibus in Britannia et alibi locuta'st. In pugillaribus commentariolum exscripsi ne obliviscerer haec pocula sciscitari. In fine spectatores potuimus multa exemplaria plastica, calvariae hominis sapientis et heidelbergensis, fragminum hominis antecessoris, et poculi calavariae inspicere. Deinde iterum per exhibitionem ut vera inviseremus.
Bloga Latina
Ad Montem Heliconium
De rebus hodiernis
Dodecafonia
Et in Arcadia ego
Expositio Internationalis
Familia Romana
Flaua Minerua
Homo Ciceronianus
Homo fuge !
Iconoclastes
Insula somnium
K. Mercatorius Reginaldus-麻鹤楼
Liber uiaticus Eudemiae
LLL
ラテン語で遊ぼLudamus latine
Opus scholaris
Pastrix
Populus Alba
Prudentia et Cultura
quodiversusabis
Robertus Tener Grammaticus
Samson Blogistes
Scripta Subsiciva
Scriptorium Academicum Latinum
Sententiae Discipvlorvm
Septimana Latina
Sulpicia
Thersites
Verba et Facta
Vir Cum Pluteo Pleno
De rebus hodiernis
Dodecafonia
Et in Arcadia ego
Expositio Internationalis
Familia Romana
Flaua Minerua
Homo Ciceronianus
Homo fuge !
Iconoclastes
Insula somnium
K. Mercatorius Reginaldus-麻鹤楼
Liber uiaticus Eudemiae
LLL
ラテン語で遊ぼLudamus latine
Opus scholaris
Pastrix
Populus Alba
Prudentia et Cultura
quodiversusabis
Robertus Tener Grammaticus
Samson Blogistes
Scripta Subsiciva
Scriptorium Academicum Latinum
Sententiae Discipvlorvm
Septimana Latina
Sulpicia
Thersites
Verba et Facta
Vir Cum Pluteo Pleno
Expand Cut Tags
No cut tags
Page generated 13 January 2026 10:51 pm
Powered by Dreamwidth Studios