(no subject)
3 October 2014 05:14 pmAmica ex officina, quae acutas amoris saggittas patitur, non audet neque agat. Mavult, ut mihi videtur, sese sollicitudine cruciare. Epistolas electronicas ab isto missas cottidie accipit ; hisce omnino sperat etsi res collegii exprimant. Scio eam callidam, vereor ne sit quoque stulta. An vulnere amoris praeteriti etiam condolescit ?
Cum haec ita sint, nunc discipulae discipulique sescentes collegium denuo obsident, ut nemini tempus vacet. Laxamentum igitur ab exhortationibus dedi... tamen non longum.
Cum haec ita sint, nunc discipulae discipulique sescentes collegium denuo obsident, ut nemini tempus vacet. Laxamentum igitur ab exhortationibus dedi... tamen non longum.