(no subject)
6 October 2014 09:51 amlocus A.D. X KAL. OCT. scriptus. Domi etiam non possum ad interrete accidere. Denique photographum ex ordine in rete misi, ut locum ponerem.

Die Solis dum in Vrbis centrum vehimur, ferrovia in via subterranea statim substitit. Nonnullae lucernae extinctae sunt, et motorium quoque cessavit. Haud insolitum ; populus talibus moris infeliciter adsuevit.
Dein vox gubernatoris e megaphonis auditur : Quod est vector, inquit, sub ferrovia, omnes vectores primum ad currum progrediantur ut e loco discedant. Cum egressi sumus, prope locum vidimus ministros loci anxios, testes lacrumantes, sescenti vigiles, et medicos. Helicopterum etenim locum circumvolabat.
. . .
Duarum paene horarum fuit iter ad Embankment, quo cum Emma exhibitiones apud Somerset House inviseremus. Primum aberravimus, et magna in aula amicam exspectavimus. Telephonavit ut diceret se advenisse, sed nusquam eam vidimus. Exhibitiones non in exedris aulae, sed prope flumen agebantur. Itaque scalas petiimus. Schedae papyri viam male indicabant ut casu per eventum London Fashion Weekend erravimus. Custodes neglegenter praeteriimus nec nos quidem suspexerunt ; praesupposuerunt nos invitatu venisse.
Denique ad ripam descendimus quo Emma exspctabat. Duas exhibitiones parvas una invisimus. Prima, Time: Tattoo Art Today, opera compunctorum compunctricumque praeclararum ostendit. Pro exhibitione omnes tempus tractavit, atque ad praescriptum non poterunt in cute operari. Plerumque picturas, nonnumquam sculpturas ediderunt. Hic perpulchra et paene classica, illic psychadelica vel solita opera intuebamur. Ex omnibus pictura, in qua compunctrix virum compungit, mihi cor maxime percutit. In ea umbrae hominum tempus exprimit ; umbra viro faciei tum laetitiam exhibet, dum nunc vultus dolorem stoice commonstrat.
Secunda exhibitio, A Little History: Nick Cave & Cohorts, 1981 - 2013, photographa a Bleddyn Butcher facta ostendit. De rock-musicis exhibitiones malo evitare, quoniam hagiographiae talis me piget, attamen haec vero placuit. Photographa amabam ipsa.
Maxima autem in parte photographorum Nick Cave solus depingitur, ut non satis cohortem vidimus ; discedentes veteri punkae obviam iimus quae eandem sententiam habebat.
Exinde prope flumen ambulabamus.