7 October 2014

Die Veneris post laborem in hypogaeo cum Melle conveni, e quo ad viciniam Camden progressi sumus. In popinella turcica super locum ferrovialem cenavimus, de cuius fenestra pompam viciniae vespertinam praetereuntem spectaremus. Exinde, quod hora iam vacabat, in via ambulavimus donec tabernam invenimus.

Viam inter Camden et Mornington Crescent putamus vastitatem ; nisi solitissima mercatura nihil inibi situm'st. Hanc tabernam pro certo non iam conspexeramus. Percepit enim Mel vexillum Iridis in fenestra, carmen Dead Kennedys in stereophono canens auscultavit. Nequimus quin invisamus. In extrema cella mensam adepti sumus, photographica sub pictura parietali in qua musici depinguntur qui immature obierunt : Kurt Cobain, Amy Winehouse, Jimi Hendrix, Jim Morrison, Janis Joplin, et in medio grege (qui me maxime placet) ille Robert Johnson. Inibi musica in genere nos Re-Bar commonefaciabat. Novum quidem refugium camdenense invenimus.

Poculis exhaustis abire debuimus. Per platea autumnalia erravimus Veterem S. Pancradis Ecclesiam (anglice St. Pancras Old Church) petitum, quo cantatrix popularis Grace Petrie caneret. Eam saepe in spectaculis « varietatis » solam canere auscultavimus, sed sed specactaculo praeerat, et ei erat grex, secunda citharistria et tympanistria, quem Benefits Culture (~ mos annonae) nuncupavit. Duas cantaverunt horas. Etsi carmen de somnio Margaritae Thatcher, quod semper aliis in spectaculis audivimus, non cecinerunt, hoc etiam in mente mihi volitant... saltem vicissim cum versubus e carmine Inspector Morse : « Be strong / Be resilient / Be young / Be fucking brilliant ».

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit