(no subject)
16 October 2014 07:52 pmVespere ad Museum archaeologiae aegyptiae Petrie adiimus peliculam Immortal spectatum. Ut museum attigeremus, urbem pluviosam transiimus dein per labyrinthum aedium collegii erravimus ; iter ipsum oblectamentum.
In museo ministra voluntaria (quae braccas fabulosissimas gerebat, in quibus pictae sunt feminae aegyptiae sicut in volumine papyri, et quas omnes advenae primo conspectu mirabantur ac valde laudabant) benigne nos accepit et mensam vino plenam indicavit. Poculis impletis sedes invenimus.
Peliculam introduxit Paul Gravett, scriptor libris pictis studiens et exhibitionum de eis curator. Breviter historiam de Aegypto in libris pictis (sicut Superman, Tintin, mangis &c) exposuit, deinde vitas parvas Enki Bilal ac illius explicuit. Nam, opera illius XIV abhinc annos primum apud bibilopolam in vicinia St Michel casu offendi. Statim imagines in tegumentis me illicuerunt, ut alba IV (singula exemplaria omnium in taberna) emerem : Le sommeil du monstre et La trilogie Nikopol. Postquam ex itinere reveni, Melli ea dedi ut legeret. Etiam nunc Lutetiae alba (ut dicuntur) bilalensia petamus. Peliculam ipsam ambo amabamus, etsi libros puto praenitere. Iterum legi debent.
Atque quam locum spectandi ! Scrinium et sellae inter arces vitreas rebus sescentes ex harena effossis plenas positae sunt. Feles, falcones, scarabaei, multiformi dei ac homines antiquissimi circumdati nos spectatores tacite spectabant.