Vespere ad Museum archaeologiae aegyptiae Petrie adiimus peliculam Immortal spectatum. Ut museum attigeremus, urbem pluviosam transiimus dein per labyrinthum aedium collegii erravimus ; iter ipsum oblectamentum.

In museo ministra voluntaria (quae braccas fabulosissimas gerebat, in quibus pictae sunt feminae aegyptiae sicut in volumine papyri, et quas omnes advenae primo conspectu mirabantur ac valde laudabant) benigne nos accepit et mensam vino plenam indicavit. Poculis impletis sedes invenimus.

Peliculam introduxit Paul Gravett, scriptor libris pictis studiens et exhibitionum de eis curator. Breviter historiam de Aegypto in libris pictis (sicut Superman, Tintin, mangis &c) exposuit, deinde vitas parvas Enki Bilal ac illius explicuit. Nam, opera illius XIV abhinc annos primum apud bibilopolam in vicinia St Michel casu offendi. Statim imagines in tegumentis me illicuerunt, ut alba IV (singula exemplaria omnium in taberna) emerem : Le sommeil du monstre et La trilogie Nikopol. Postquam ex itinere reveni, Melli ea dedi ut legeret. Etiam nunc Lutetiae alba (ut dicuntur) bilalensia petamus. Peliculam ipsam ambo amabamus, etsi libros puto praenitere. Iterum legi debent.

Atque quam locum spectandi ! Scrinium et sellae inter arces vitreas rebus sescentes ex harena effossis plenas positae sunt. Feles, falcones, scarabaei, multiformi dei ac homines antiquissimi circumdati nos spectatores tacite spectabant.

Date: 18 October 2014 09:05 am (UTC)From: (Anonymous)
Pelliculam inueni totam in rete omnium gentiun (https://www.youtube.com/watch?v=0yci74TlQps). Quippe domi et per ordinatrum eam spectare nequaquam est tam mirum quam in Museo illo, sed non omnes omnia possumus.
Alexandra.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Page Summary

Style Credit