Denique caffeum bonum et haud procul diaeta, ad quod facile et otiose ambulare possumus, Rustique Literary Café nomine invenimus. Confiteri debeo me parum tali nomine sollicitum esse ; quod, ut experientia doceat, verbum rustic in popinae nomine non rusticum, sed immo pretiosum vere significat ; item nomen francogallicum. Atque literary café mihi metuendi in mente imagines béretigerorum poetarum haiku anglice componendum evocat.

Sandy tamen metus hos mitigaverat ut constitueremus adire. Die igitur Solis libris graecisque sericisque in sarcina collectis iter ad caffeum facimus.

Primus intus conspectus oculos placuit, primus odor nares, auditus aures: supellex mensis veteribus, ligneis sedilibus ferreisque, lectulis sordidis continentur, cucina sine muris spiritu caffeae et fornicis atrium suffundit, musica quaedam slavica sub vocibus hostium variorum leniter canit. Thecae libris oneratae muros complent. Hostes gregatim colloquebant singulatim legunt.

Mensa nostra lampadem propriam ferebat, quae vespere brumali nos discipulos fovebant. Horas toti in studiis mansimus nec ullus nos vexavit. Mox revenemus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

June 2025

M T W T F S S
      1
23456 78
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Style Credit