26 February 2015

In theatro Stratford East novam aptationem Antigonae spectavimus. Nam, non debeo dicere quantum me « modernizationem » despectare. Cum hanc fabulam tres abhinc annos apud theatrum National spectavissem, displicuerunt et vestimenta hodierna et nuperrima verba, quae mythis et deis et graecia ipsa haudquaquam congruerent. Atque in sermone nuperrima cum antiquis vix concinne miscebantur.

Roy Williams hanc novam Antigonen funditus ad praesentia aptavit. Sermo vulgarissimus factus est, actores verbo et gestu sententias recentissimas exprimabant, argumentum autem manet incolume. Non erat, e.g., fabula shakespearensis in scaena quae dipingit insulam Gibraltar anno 1980 ; erat Antigone sicut Sophocles in vicinia Brixton hodie scripsisset.

Creo (Κρείων), rex Thebarum vel princeps latronum, imperat corpus unius fratris (Orrin nomine, nec Πολυνείκης) in via insepultum manere donec vigiles id semovent. Antigone, quae Tig familiariter nuncupatur, audet sagula sua cadaver tegere. Ea et soror Esme (Ἰσμήνη) in taberna nocturna Creonis laborant. Partes chori « milites » -- non patriae sed gregis latronum -- factae sunt : balatro, fidus, et philosophus. Eamon (Αἵμων) est discipulus optimus, sed non potest vitam suam gerere, quod heres erit sui patris, sic scelus fiet. Caecus Tyrese (Τειρεσίας), quondam imperator, est mendicus. Eunice (Εὐρυδίκη), femina Creonis, a Thebis Veteribus orta'st, quo « quaeque mulier est meretrix ». Photomachinae CCTV sicut oculi deorum scaenam despectant, nonnumquam spectatores per eas vel in scriniis vel in columnis concreti imagines personarum vident.

Singularum enumeratio rerum ne explicit quidem fabulae elegantiam et gravitatem. Neque libello lecto vim spectaculi cognosceres (attamen libellum emimus). Debet spectari. Non possum quin iterum ac iterum laudarem. Summam enimlaudem ei tribuo : fabulam maxime amavi, etsi chorus nec cecinit nec saltavit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
293031    

Page Summary

Style Credit