31 October 2015

Haruspica

Nox erat, paene aurora. Comissatores aut discesserant aut vino superati obdormiverant. Et ultima tibicina in lectulo iuxta syposiarchon stertebat. Soli etiam vigiles eramus, ego et Aulus. Certe nos graves somni fiebamus, attamen, ut nobis mos, domum abire nolebamus. Aulus breviter e lectulo descendit vinum petitum, sed frustra ut mox reveniret.

— Nil manet, ait, heu nisi haec patella ficorum.

— Da mihi, inquam. Necesse est cibus ne stomachus iterum torqueretur.

Annuit, me iuxta recubuit, et ficos tacite partiebamur. Ei mentis agitationem in vultu conspexi, sed rogare non ausus sum. Tandem, ut diutina amicitia me docuerat, mihi omnia fateretur.

— Num, iquit, O care Decime, tusculam tuam ducabis ?

— Immo vero, aio, ducam.

— At olim Roma reges etruscos depulit. Quam ob rem tusculae domum tuam tradas... reginae?

— Papae ! pulchre dixisti.

— Nonne respondes ? Dic, O amice, cur tusculam ducas ? Cur istam ?

— Quid ais ? Aule, mi bone, quam ob rem putas ? Volumniam amo.

— Non nego. Tamen, mi Decime, puellam omne amas... donec Kalendae veniunt.

— Hahae. Fortasse sapis. At tibi dico me hanc puellam non sepositurum. Pater moriens me hortatus est, iussit paene, ut uxorem ducerem, quae filios multos filiasque dabit, ne stirps nostra depereat. Hanc puellam eligi, quia hanc amo toto corde.

— Quare ? Ex omnibus Romae puellis, quare hanc ?

— Amans sum, nec philosophus. Dic : quare tu oderis ?

— Non odi. Neque amo. Neque ei credo. Vultus non placet. Non dico eam non pulchram, sed... oculi animum sollicitant. Et semper sordidi sunt ungues.

— Est rusticula, aio. In praedio adolevit. Coquere amat et hortulum suum colet. Ne servos quidem in culinam patitur ; inibi omnia regit ipsa. Sunt qui talem frugalitatem laudant.

— Parsimoniam eius non exprobro. Sollicitor enim. Quid aliud sola in culina, suo in adyto, facit?

— Aisne eam veneficam ? O Aule, nisi cupuditas catamitorum bellorum, superstitio est tibi vitium pessimum.

— Vereor ne miserum faciat.

* * *

Nihilominus Aulus nuptiis adfuit. Neque ullus vehementius exsultabat, nullus avidius cantabat (neque ullus quidem pocula crebrius epotabat) quam optimus mihi amicus.

Nuptiis actis menses ruri agebamus, dum operae domum urbanum, quae longius erat expers feminarum, reficiebant ut dulci uxori, immo matronae romanae, deceret. Menses igitur amicitia Auli algebat — e nobis neuter epistolas scribere solet. Cum autem incipiento autumno Romam rediissem, statim familiaritatem refovimus.

Itaque nox erat, et, vino hospitis exhausto, soli per vias Viminalis errantes loquimur.

— Nonne beatus es ? inquit. Maritus factus es, mox civis honestus fies.

— Est mihi uxor, inquam, nec carcerius.

— Ut dicis. Vix te inviso.

— Urbe afui.

— Videlicet. Nunc revenisti. Attamen vereor ne non saepius abnoctare possimus. Promitte : non sinas uxorem te regere.

— Non regit ! Amat vero res omnes ipsa ordinare. Vix servos requirit, ita non memet domi desiderat. Possum ubivis ire, possum quodvis facere, sin autem culinam evito. Haec totum Volumniae regnum.

— Quoniam inibi veneficium gerit... Noli irasci : modo iocor.

— Semper iocaris. Sed scio te eam non amare. Vix toleras. Fortasse, O mi Aule, quippe nimis es ei similis.

— Ain tu ?

— Aio. Vero est ea superstitiosior quam tu. Nam, ad cenam apud nos dum prima ovis occissa'st, iecur eripuit ut tusca arte exquireret. E culina ad me cucurrit territa, iecur sanguinolentum tenens manibus ambabus. « Vide ! ait. Inspice !» « Deliciae meae, inquam, cruor tibi stolam maculat. Quidnam facis ? Quid fles?» « Inspice ! ait, omen. » « Omen ignoro. Non video. » « Inspice, iterum ait, iecur vibrans, hic et hic et hic. Non potes cras exire. Si in foro ambulaveris, si basilicam ingressus eris, morieris. » « Officium me vocat. Debeo ad basilicam ire. Dies est fastus; augures Urbis nostrae ipsi adfirmunt diem negotii idoneum. » « Augures mentiuntur ! Coelum non aequaliter dividunt. » Reliqua sermonis non enarrabo. In fine autem me vicit. Mane servum ad basilicum misi qui Marco Labieno codicillos traderet. Non revenit. Proximo die nuntiatum'st : columna in basilicae stoa diffisa'st, et casus protecti homines IV vulneravit, XI ad Orcum misit.

* * *

Hanc post noctem cum Aulo saepius conveniebam, et familiaritas florescebat, etsi non tam ardens quam aetate ante nuptias meas. Aulus enim tibicinas et catamitos consectabatur, egomet prudentius — vel pudentius — ad uxorem semper reveniebam. Si abnoctavi, succensuit. Nonnumquam Volumnia vetebat me abire, omina timens. Praesagia eius non irrisi, attamen magis magisque suspiciebam. Si noverat — si credidit — me Aulum invisurum, semper omine pessimo me domi retinuit. Cur nescio, sed omnia exta Romae meo de amico loquebatur.

Itaque praetextu quovis domo discedebam, et vespertinas per vias errabam sperens Aulo obviam iturum, ne sub imperio uxoris me tuentis morarer. Non dico me semper Volumniam evitasse. Nova marita et pulchra est omni viro illecebra, ut nonnumquam domi manere haud repuerem. Est apud nos atrium tranquillum, hortus amoenus, et thalamus... hem, nonne dixi nos maritos novos fuisse ?

Mox gravida facta'st. Laetabatur, quippe desiderium ultimum mei patris expletura sit. Sed cum gravitate aeque crescebat superstitio. Diebus nefastis semper me domi vinculabat. Aves, fulgur, astra, fumus, victimae omnes ei calamitatem promittebant, si ego foras irem. Mea mors ei obsidebat animum, ut egomet pavesceret. Diu Volumniae morigerabar, utpote morositatem tolerarem, at in fine iratus sum ut magno clamore rixaremur. Si ea fulgur, ego factus sum tonitrus, ut sine consilio vero in vias profectus sum. Inscienter passus me ad forum vortebant, Parcae me in Aulum proiecerunt.

— Quid te laedet ? inquit Aulus. Quid singultas ?

— Quid putas ? inquam flebile.

— Prima coniugum rixa semper dolet, o mi—

— Non erat prima. Haudquaquam prima. Immo pessima.

— Ita solum est unum tibi doloris remedium : Lethe.

— Noli iocari. De morte non—

— Non iocor. Lethe est nomen tibicinae, suavis puellae flexibilisque. Vero cuius ministerio molestiarum omnium oblivisceris. Vespere apud M. Didium canet. Parasiti eamus.

Itaque ad Didii domicilium Aulum secutus sum. Cum advenissemus, comissatio etiam saeviebat. Aulus sicut mater sollicita bene me curabat, immo quam bene posset. In principio ira moesta me supprimebat, sed morositate denique victa gaudiebam. Tandem tibicinae veniunt, ut Aulus ridens Lethei me commendaret. Nummos puellae in manum pressit, aliquid obscurum ei in aurem susurravit. Totam deinde noctem cum Lethei egi. Neque semel tibiam cecinit.

Ad primum diluculum domum ebrius reveni. Furtive in atrium meum repsi. Parvus lychnus etiam calebat, umbrae autem crassae muros celabant. Haud passus V inivissem, cum vox Volumniae statim me stitit.

— Revenisti, ait.

Non potui eam cernere. Tenebras scrutatus sum, sed caeca manebat. Iterum ait: Revenisti.

— Volumnia, inquam, deliciae meae, nox erat mihi longa. Velim obdormire. Cras, immo hodie postea, loquamur.

— Eam in te odoror. Scorto oles. Cur prodisti ? Omen exitium promisit.

— Postea disceptemus. Fessus sum.

Volumnia denique e caligone profecta'st, nudis pedibus, solum idusium gerens, imissi ei capilli. Iecur tenebat cruentum, de quo sanguis profluebat, quod mihi in manus trusit, clamans: Inspice !

— Nolo, inquam aegre.

— Non te sinam. Inspice !

— Maculat tunicam meam...

— Inspice. Signa intuere. Nonne vides ? Ostendit finem stirpis tuae !

Perturbatus iecur in manibus inspexi. Nihil vidi, nisi massulam carnis sanguinolentam. Oculos iterum ad Volumniam versavi ; at evanuit. Humi vestigia cruoris conspexi, quae in caligonem sequebar. In umbra formam inveni, quam lux aurorae crescentis patefecerat. Appropinquabam, inscius in vestigiis pergens, donec conspectus attonuit. In scamno sub Laribus Volumnai iacebat. Venter discissus est. Exta hianti e vulnere prominebant. Culter in stagno sanguis natat.

Subito vox feminae caeca — vox enim Volumniae demortuae — clamabat: « Serva me ! Homicidium ! Me necat !»

Tum celeros passus auscultavi. Vigiles strictis cum gladiis in ianuam currebant. Vi me ceperunt, eitam iecur sanguine sudans tenentem.


English )

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

December 2025

M T W T F S S
1234 567
891011121314
15161718192021
2223242526 2728
29 3031    

Style Credit