(no subject)
1 October 2016 05:52 pmPriore hebdomade die Iovis in taberna-theatro Hope and Anchor in via Upper Street fabulam spectavimus. Fabulam, Two Short Plays about Gays, Brightoni olim spectaveramus, et cum audivissemus eam Londinii acturam iri statim tesseras adepti sumus, non solum quippe mima (vere et amica Mellis) Louise Jameson in ea partes agit, sed etiam carmen de pelicula The Poseidon Adventure perridiculum nos maxime delectat. Fabula ipsa duabus scaenis consistiti ; nova erat prima scaena, videlicet et melior, et nunc ambae scaenae eandem personam tractat, ut iuvenem et senescentem.
Nam, histriones e seriebus programmatis Doctor Who priscis confratria quadam fruuntur. Invitavit igitur Mel Katy Manning ut Louisam in fabula spectaret (atque quod fabula ipsa eam placaret). Consilium erat in taberna conveniendum. Pro certo nos primum advenimus, et statim inibi amico Mellis obviam iimus, qui in mensa cum fabulae rectore sedebat. ii iusserunt nos cum eis se iungere, ut in mensam maiorem una invaderemus. Postea mima e serie Blake's 7 quoque nobisum se iunxit, deinde fabula acta et Louise et histior primus. Haecine mea vita ? Nequ famam neque famosos diligo. Fere facilius sic cum eis colloqui possum, quoniam claritas non me caecat. Etiamvero largitate eorum fruor ; numquam nos sinunt potiones emere.
Hactenus bona nox, sed tragoedia minabatur. Nuntium advenit mortis patruelis Oliveri, qui vix viginti quinque annos vixit. Pater Melli telephonaverat. Nuntio perculsa totam noctem in taberna de eo silebat, ut primum dum a loco ferroviali domum ambulamus lacrumae effuderentur. Videtur eum sibi letum consciscvisse. Cras exsequiae.