(no subject)
6 October 2016 08:04 pmFunus tam frequens ut vix omnes in aedicula sedile invenirent. Familiae, amici, sodales e schola omnes aderant, et una patruelis ex Australia venit. Agniya, vidua, est iudaea rossica. Rabbi igitur caerimoniam, attamen saecularem, gerebat. Etsi Oliver fuit atheos, apud synagoga cum uxore feriis et eventis minoribus adesse solebat. Rabbi non omisit finem sponte sumptum, immo vero identidem mentionem fecit. Primum atrox videbatur, vel ex sensu tragoediae magno gentis nostrae ortum, sed lente agnoscebam rationem veram : volebat nos repetitione veritatis malae delenire. Multum de agnitione dicebat, Numquam cognoscere poterimus neque intellegamus, sed agnoscere sine iudicio debemus. Atque propinquos amemus ne alius insuper amittatur.
Violinista interdum cecinit, Rabbi carmen et psalmam XXIII recitavit, sermonem habuit sodalis e schola quo fuit magister, Poppy amica vetus carmen suum ipsa legit, Lee vetus amicus e corde locutus't, Louis frater singultim, Non iam, inquit, finiit esse mihi frater, Rabbi et familia in fine kaddiš pronuntiaverunt.