solutio per accidens
26 September 2017 07:30 pmAd Museum Britannicum photomachinam attuli ut aegyptiis e sarcophagis carmina funerea collegerem, quippe aegyptio modo Arcam Vitae, ut dicitur, nostro defuncto carissimo pingebam. Heu, et quam lentule ! quoniam non solum carmina litterate exscribo, sed etiam eis ut exemplaribus utor ut apud inferos omnibus suis dilectissimus Floyd fruatur et via ad Elysios faciliter eat.
Plerumque scriptura faciliter lego et intellego ; difficultas est meliora ex acervo eligere. Unam autem inscriptionem non potui legere !
Litterae hieroglyphicae quam distinctae scriptae sunt (hem, fortasse nec avis secunda -- an accuratius dicam, dira). Signa omnia agnosco (immo, etsi nescio istam avem pro certo utrum G25 esse annon).
Litteras enim legere possum, ne verba quidem. Thesauris verborum IV consultis (et Aaou, et Faulkner, et Thesauro Linguae Aegyptiae, desperenter etenim Budge) verba etiam ignoro. Non est orthographia ; pulchritudo dispositione est sola lex. Videas idem signum ter in columna postitum, ornamentum scribae.

sTw ? s Tw ? s tw ? rmi=s Tw ? sAx ? (sive s.Ax, verbum causitivum ?) In ima columna verba n Dd (« in aeternum »), sed nescio quid in aeternum maneat.
Feliciter Mel aegyptologistas duas in numero sodalium habet, et hortata'st eas auxilium rogem. Itaque eis epistolam componere coepi. Nolui simpliciter « Nequeo : iuva me !» scribere, ut coniecturam mihi meliorem exponerem. Exempla igitur in libris grammaticis petivi, ut aporiam quam recte elaborarem... et ipsa elaboratione quaestionem solvi.
rmi.s Tw / sAx.s Tw / n Dt
Flet ea te / Beatificat ea te / ad aeternum
Eae sunt deae Nut (Coelum) et Nebt-het (Nephthys), quae laeva in columna nominatae sunt.