28 September 2017

Apud bibliothecam Guildhall exhibitionem de patefactione Londinii romani curabat Mel. Vespere apertionis archaeologista Simon Elliott acroasin de Londinio ab urbe condita ad aetatem Septimii Severi dedit. Aedificationem urbis perscrutabatur, ut excursum de metallis in Cantio, e quibus lapis per flumina ad urbem venerunt, eheu longiorem haberet. Usque ad excursum commentarios in pugillaribus exscribebam, tum demum desii. Acroase confecto ad exhibitionem (sc. et ad vinum) spectatores ducti sunt. Aderat in spectatorum numero Caroline Lawrence, scriptrix seriei Roman Mysteries. Melli suasi ut cum ea colloqueretur, quia ardenter volebat ei dicere nos programmata Roman Mysteries iterum spectasse dum sese exhibitionem elaborasse. Cum ea garriebamus, de exhibitione, de studio rerum linguarumque antiquorum, &c &c. Necnon de platonismo medio blateravi... Amabat exhibitionem laudabatque, et Melli nova e serie librum primum dedit, quem ei inscripsit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit