carnificina
5 October 2017 07:14 pmInicipit novus annus scholasticus. Iterum igitur -- quomodo nescio -- et discipulos et magistros subivit. Est mei imparatos servare... rogationum stultarum me taedet. Repetitione sum defatigatus.
- - -
Apud theatrum Principis Caroli cinematographicum pelliculam Hellraiser nunc primum magno in scrinio spectavimus. Aderat coenobita « Crepitator » immo histrio qui partes eius agebat, benigus vir et iucundus, qui spectatores ante peliculam breviter adlocutus est.
Auctor Clive Barker et fabellam et pelliculam scripsit dum in vicinia Crouch End incolabat. Quippe haud procul habito, nonnumquam ad eam viciniam ambulo ut scribam. Fortasse genius loci tam horrifer calamum meum duceret cum fabellam mensis Octobris solitam componerem -- nisi pestis gentrificatio nomine genium fugavisset.