« ...et hominis vivi sepultura »
27 July 2018 04:26 pmStudio linguae akkadicae enixe coepto, de aliis vix cogitabam. Et, eheu, alia vix facio. Libri et ludi, solacia mihi solita, quam aegre sumebam. Neque satis musicam auscultabam. Egestas litterarum est sine dubio pessima. Nihil animam tangit, ut tabescat et mens fame tenuet. Re vera, studium tam adsiduum animum alit, attamen grammatice sola non possit florere. At de lingua alias.
Libby nunc apud Birkbeck philosophiae studet. O ! quam ei invideo. Non solum, quod studeat, sed et quod possit studere. Non solum studio, quod semper cupio ad scholam revenire, sed etiam potestate studendi. Ego tam volaticus ut mentes in quaestiones philosophicas attendere nequeam.
Librorum M. Antonii Imperatoris Ad se ipsum codicem e theca carpsi. Primo lectionis dies verbis, neque sapientia stoica, fruebar. Perseverabam, at ultima pagina evolva nihil iam mentem percussit. Bis paene librum perlegeram, nempe verba in paginis saepe in sese confusa sunt dum de sententiis vagabantur animus. Ex eo nihil impetravi.
Desinere non volui. Ita magnam ad librariam ivi opus Senecae minoris quodvis petendum, heu frustra ! Impavide thecas perscrutatus sum, ut illud Secretum Petrarcae eligerem. Facilius quam commentarios M. Aurelii perlegi, quippe latine scriptum, attamen idem impedimentum me obstruxit.
Nescio quis liber insequatur. Forsitan philosophiam seponam, ut fabulam adgrediar. Sive tractatum cartesianum iterum legere me oporteat. Renatus semper mihi animum incitat.