Dilabuntur menses, quibus nihil mihi calamum ciet. Certe equidem totum ver in atrio non celabam, etsi saepius non volui exire, neque omnes amicos fugabam, etsi saepius egomet eos fugi, attamen diebus actis noctibusque nihil paene respicio memorabilis. Quod non dignum memoriae, non digum stilo. Porro eram stomachosus et moestus invicem, ut plerumque incommoditatem eventorum malim oblivisci ; melius tacere, puto, quam queri.
Sunt autem res maiore cum gravitate, delectamenta vix cottidiana, solacia quidem inter angusta. Quidnam magni momenti agebam, et quamobrem idcirco sileo&bnsp;? Edimburgum exploravimus, duos feles adoptavimus, theatra et musea invisebamus, rure cum amicis demorati sumus, sed cum stilum sumere conar vires tabescunt. Maestitia, ista inimica intima, me artius in amplexu tenet, ne bona et iucunda etsi rara exponere possim.
Itaque bonarum historiarum non omnia dicere velim, quia inest ubique illa maestitia. Si memoria esset omnis maerore tincta, fortasse oblivione magis valerem. Taceam igitur ; quippe sunt lacrimae, quas exprimo, et peccata, e quibus non horreo, sed et sunt aliae sententiae tantopere luctuosae aut inhonestae ne earum recordari audeam.
Quoniam enarrans, si iniucunda et adversa semper praetereo, mihimet ipsi videor mendax.