o tempora...
16 April 2018 05:15 pmIn thermopolio prope collegium, quo mane cum caffeo linguae akkadicae studere soleo, tabernaria pullata caeruleis cum crinibus laborat, quae (videlicet) musicam mihi pergratam semper in stereophono canit. Raro autem musicam recentem eligit, immo mavult carmina veteriora auscultare. Saepe canebantur Tom Waits, Leonard Cohen, Led Zepplin, the Velvet Underground &c. &c.
Hodie The Beatles ; sentivi me iterum in Lyceum regressum esse. Non solum propter musicam, quam nos discipuli in sodalitate theatrali auscultabamus, sed etiam belligerorum ducum causa, quippe iamiam principes potestatum atomicarum enses, immo vero penes, minaciter in sese vibrant.
- - -
Obiter : Britanniae prima ministra non, ehem, tantum ensem habet, sed et suo sponte pyrobolas iacit. Credo istam iura humana tam odisse, ut magna cum cupiditate militibus pugna iussit. Haud dubito, quin pyrobolas in plebem britannicum iaceat, si possit. Deinde pro medicame eius pendere non debeat.